XXIII. [Ib. XXII, 23.]

Et in sacrificiis salutarium nostrorum. Quia pluraliter dicta sunt sacrificia, pluraliter etiam salutaria. Ubi advertendum est diligentius, quemadmodum dici soleat sacrificium salutaris; quoniam si Christum acceperimus, quoniam ipse dictus est Salutare Dei (Luc. II, 30), non occurrit quemadmodum pluraliter possit hoc verbum intelligi. Unus enim Dominus noster Jesus Christus (I Cor. VIII, 6): quamvis dicantur christi per ejus gratiam, sicut in Psalmo legitur, Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15). Sed utrum salutares dici possint, vel salutaria, non facile audendum est : solus enim ipse Salvator corporis.