XXIV. [Ib. XXIII, 14.]

Quod dicit Jesus de sua propinquante morte, Ego autem recurro viam, sicut et omnes qui super terram; in ea interpretatione quae est ex hebraeo invenimus, ingredior viam. Ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt, recurro, sicut dictum est homini, Donec revertaris in terram unde sumptus es (Gen. III, 19); ut secundum corpus dictum intelligatur. Secundum animam vero, si voluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est, Et spiritus revertetur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7); non arbitror de omnibus posse dici, sed de iis qui sic vixerint, ut ad Deum redire mereantur, tanquam ad auctorem a quo creati sunt. Neque enim hoc et de illis recte intelligi potest, de quibus dicitur, Spiritus ambulans et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Iste autem vir sanctus Jesus Nave si non addidisset, sicut et omnes qui super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quo cum dignum esse legimus: cum vero additum est, sicut et omnes qui super terram; mirum si hoc, quod latinus interpres recurro posuit, non magis percurro vel excurro dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet APOTREKO. Omnes enim percurrunt, vel excurrunt hujus vitae viam, cum ad ejus finem pervenerint. Sed quia hoc verbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad servum Abrahae, Ecce Rebecca; accipiens recurre, et sit uxor domini tui (Gen. XXIV, 51); ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.