|
Quod Septuaginta interpretes
habent, Et assumpsi patrem vestrum Abraham de trans flumen, et
deduxi eum in omnem terram; interpretatio quae est ex hebraeo habet,
et induxi eum in terram Chanaan. Mirum est ergo si Septuaginta pro
terra Chanaan, omnem terram ponere voluerunt, nisi intuentes
prophetiam, ut magis ex promissione Dei tanquam factum accipiatur,
quod certissime futurum in Christo et in Ecclesia praenuntiabatur,
quod est verum semen Abrahae; non in filiis carnis, sed in filiis
promissionis.
|
|