XXVI [Ib. XXIV, 11.]

Et bellaverunt adversus vos qui habitabant Jericho. Quaeri potest quomodo id verum sit, cum clausis portis se murorum ambitu tantummodo tuerentur. Sed recte dictum est, quia et claudere adversus hostem portas, ad bellum pertinet. Non enim miserunt legatos qui poscerent pacem. Unde si dictum esset, Pugnaverunt adversum vos, falsum esset. Neque enim bellum continuas pugnas habet, sed aliquando crebras, aliquando raras, aliquando nullas. Bellum est tamen quando est quodam modo armata dissensio .