XXVII. [Ib. XXIV, 12.]

Quid est, quod inter caetera quae Jesus Nave erga Israelitas Dominum fecisse commemorat, dicit, Misit ante vos vespas, et ejecit illos a facie vestra : quod etiam in libro Sapientiae legitur (Sap. XII, 8), nec tamen uspiam factum esse in iis quae gesta sunt, invenitur? An forte translato verbo, vespas intelligi voluit acerrimos timoris aculeos, quibus quodam modo volantibus rumoribus pungebantur, ut fugerent, aut aerios occultos spiritus, quod in Psalmo dicit, Per angelos malignos (Psal. LXXVII, 49)? Nisi forte quis dicat, non omnia quae facta sunt, esse conscripta; et hoc quoque visibiliter factum, ut veras vespas velit intelligi.