|
Quid est, quod dixit Jesus
ad populum, Non poteritis servire Domino, quia Deus sanctus est.
An quia illius sanctitati perfecta servitute quodam modo contemperari,
humanae fragilitati impossibile est? Quo audito, isti non solum ejus
eligere servitutem, sed etiam de adjutorio ejus et misericordia
praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in Psalmo, Ne
intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Isti autem de
se potius praesumere delegerunt, quod Deo possent sine ulla offensione
servire, ut jam tunc inciperent, quod de illis expressit Apostolus:
Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere justitiae
Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Ita eis jam Lex
subintrabat, ut abundaret delictum, et postea superabundaret gratia
per Dominum Christum (Id. V, 20, 21), qui finis est
Legis, ad justitiam omni credenti (Id. X, 4).
|
|