|
Quid est quod ait idem Jesus
loquens ad populum, Et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in
vobis, et dirigite corda vestra ad Dominum Deum Israel. Non enim
credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum
superius eorum obedientiam praedicaverit: aut vero si haberent, post
tantas Legis comminationes, illa eos prospera sequerentur; cum sic in
eos vindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat.
Denique Jacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia,
ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur (Gen.
XXXI, 19): sed post illam admonitionem Jacob, dederunt quae
habebant (Id. XXXV, 2, 4); unde apparuit hoc eis ita dictum
esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. Nunc vero post hanc
admonitionem Jesu Nave nullus tale aliquid protulit. Nec tamen
putandum est hoc illum inaniter praecepisse; non enim ait, Et nunc
auferte deos alienos si qui sunt in vobis; sed omnino tanquam sciens
esse, qui sunt, inquit, in vobis. Proinde Propheta sanctus in
cordibus eorum esse cernebat cogitationes de Deo alienas a Deo, et
ipsas admonebat auferri. Quisquis enim talem cogitat Deum qualis non
est Deus, alienum Deum utique et falsum in cogitatione portat. Quis
est autem qui sic cogitet Deum quemadmodum ille est? Ac per hoc
relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a Domino (II Cor.
V, 6), auferre a corde suo irruentia vana phantasmata, quae se
cogitantibus ingerunt, velut talis aut talis sit Deus, qualis utique
non est: et dirigere cor ad illum fideliter, ut quemadmodum et quantum
nobis expedire novit, ipse se insinuet per Spiritum suum, donec
assumatur omne mendacium, unde dictum est, Omnis homo mendax
(Psal. CXV, 11); et transacta non solum impia falsitate,
verum etiam ipso speculo et aenigmate, facie ad faciem cognoscamus,
sicut et cogniti sumus: quemadmodum Apostolus dicit, Videmus nunc
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex
parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor.
XIII, 12).
|
|