III. [Ib. III, 3, 4, 15.]

Scribae populo dicunt, Cum videritis arcam testimonii Domini Dei nostri, et sacerdotes nostros et Levitas tollentes eam, proficiscimini de locis vestris; et ite post eam: sed longum intervallum sit inter vos et illam, quantum duo millia cubitorum stabitis, ne propinquetis ei, ut sciatis viam quam ibitis in eam. Non enim abiistis viam ab hesterna et nudiustertiana die. Longe jussum est arcam praecedere, ut posset a populo videri. Tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam videret praeire, nec nosset qua sequeretur. Ex hoc autem facto intelligendum est, quod columna illa nubis, quae solebat movendis castris signum dare, et iter ostendere (Exod. XIII, 21), jam recesserat, nec eis apparebat: hinc factum est ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur (Supra, quaest. 2). Nunc ergo duce Jesu arcam Domini sequuntur nube subtracta tanquam velamine ablato. Jordanis autem plenus erat per totam crepidinem suam, sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris: ibi autem, sicut perhibent qui noverunt, in initio veris est messis tritici; tunc autem ille fluvius repletur amplius quam per hiemem.