XXX. [Ib. XXIV, 25 27.]

Et disposuit Jesus testamentum ad populum in illo die, et dedit illi Legem et judicium in Silo coram tabernaculo Domini Dei Israel. Et scripsit verba haec in libro Legis Dei; et accepit lapidem magnum, et statuit illum Jesus sub terebintho ante Dominum. Et dixit Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium, quia hic audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quaecumque locutus est ad vos hodie, et hic erit vobis in testimonium in novissimis diebus, cum mentiti fueritis Domino Deo vestro. Haec verba qui non in superficie tantum audiunt, sed aliquanto altius perscrutantur, nequaquam tantum virum tam insipientem putare debent, ut verba Dei quae locutus est populo, inanimum lapidem audisse crediderit: qui etiamsi ab artifice in hominis similitudinem effigiatus esset, inter illos utique deputaretur, de quibus in Psalmo canitur, Aures habent, et non audient (Psal. CXIII, 6). Neque enim idola Gentium aurum et argentum sola non audiunt, et, si lapidea sint, audiunt. Sed per hunc lapidem profecto illum significavit, qui fuit lapis offensionis non credentibus Judaeis, et petra scandali; qui cum reprobaretur ab aedificantibus, factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22, et I Pet. II, 7, 8): quem praefiguravit et illa petra quae potum sitienti populo, ligno percussa profudit (Exod. XVII, 6); de qua dicit Apostolus, Bibebant autem de spirituali sequenti petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Unde et cultellis petrinis populum circumcidit iste ductor egregius (Josue V, 2, 3): qui cultri petrini cum illo etiam sepulti sunt, ut profundum mysterium demonstrarent posteris profuturum. Sic ergo et istum lapidem, quanquam visibiliter statutum, spiritualiter debemus accipere, in testimonium futurum Judaeis infidelibus, hoc est mentientibus; de quibus dicit Psalmus, Inimici Domini mentiti sunt ei (Psal. LXXX, 16). Neque enim frustra, cum jam Dei famulus Moyses, vel potius per eum Deus disposuisset ad populum testamentum, quod in arca erat, quae dicta est arca testamenti, et in libris Legis tanta sacramentorum et praeceptorum multiplicitate conscriptis (Exod. XXIV, 3, etc.); tamen etiam hic dictum est, Disposuit Jesus ad populum testamentum in illa die. Repetitio quippe testamenti Novum Testamentum significat; quod significat et Deuteronomium, quod interpretatur Secunda lex; quod significant et prioribus confractis tabulae renovatae (Exod. XXXIV, 1, 4). Multis enim modis significandum quod uno modo implendum fuit. Jamvero quod sub terebintho statutus est lapis, hoc significat, quod virga ad petram, ut aqua proflueret; quia neque hic sine ligno statutus est lapis. Ideo autem subter, quia non fuisset in cruce exaltatus, nisi humilitate subjectus; vel quod illo tempore, quo id faciebat Jesus Nave, adhuc obumbrandum mysterium fuit. Terebinthi etiam lignum medicinalem lacrymam exsudat, quae arbor a Septuaginta interpretibus hoc loco posita est, quamvis secundum alios interpretes quercus legatur.

Mirum est sane quod saltem in novissimis suis verbis, quibus populum allocutus est Jesus homo Dei, nihil eos objurgavit, ex eo quod his gentibus pepercerunt, quas Dominus usque ad internecionem cum anathemate perdendas esse praecepit. Sic enim scriptum est: Et factum est, postquam invaluerunt filii Israel, et fecerunt Chananaeos obaudientes, exterminio autem eos non exterminaverunt (Josue XVII, 13). Nam primo id eos non potuisse, Scriptura testata est: sed nunc posteaquam praevaluerunt, ita ut facerent obaudientes, quod non etiam exterminaverunt, utique contra praeceptum Domini factum est: quod non est cuiquam factum, cum Jesus exercitum duceret. Cur ergo non eos objurgavit allocutione novissima, quod in hoc Domini praecepta neglexerunt? An forte quia prius dixit eos Scriptura non potuisse, utique antequam praevalerent, etiam cum praevaluissent timuisse credendi sunt, ne forte paratis obaudire si parcere noluissent, acrius eos adversum se ex ipsa desperatione pugnare compellerent, et eos superare non possent? Hunc ergo eis humanum timorem Dominus noluit imputare, etsi apparet in eo quaedam subdefectio fidei, quae si fortis in eis esset, ea sequerentur quae ipsum Jesum bellantem secuta sunt. Quia vero non in eis tanta fides fuit, etiam cum adversariis suis praevaluissent, pugnare cum eis usque ad internecionem eorum timore non ausi sunt. Quem timorem, ut dixi, non de malitia, neque de superbia vel contemptu praecepti dominici, sed de animi infirmitate venientem, noluit eis Dominus imputare, cum eis per Jesum novissima loqueretur. Unde et Apostolus: Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ipsius. De his autem qui eum periclitantem, non malitia, sed timore deseruerant, ita locutus est: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt; non illis imputetur (II Tim. IV, 14, 16).