V. [Ib. IV, 15 et 16.]

Et dixit Dominus ad Jesum, dicens: Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti testimonii. Solet dici arca testamenti, vel arca testimonii: nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca, sed etiam ipsum testamentum, appellaretur testamentum testimonii. Hinc enim dicit Apostolus: Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testimonium habens per Legem et Prophetas (Rom. III, 21). In cujusdam enim rei alterius venturae testimonium datum fuerat illud, quod dicitur Testamentum Vetus.