|
Dixit Dominus ad Jesum; Fac tibi
ipsi cultros de petra acutos, vel, sicut habet graecus, de petra
acuta, et sedens circumcide filios Israel iterum. In hoc praecepto
quaeritur cur dixerit, iterum. Non enim unus homo bis circumcidendus
erat: sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in
quibusdam non circumcisus, ideo dictum est iterum, ut circumcisus
iterum circumcideretur, non homo, sed populus. Nam et sequentia id
ostendunt. Dicit enim Scriptura: Et fecit Jesus cultros petrinos
sibi ipsi acutos, et circumcidit filios Israel in loco qui vocatur
Collis praeputiorum. Hoc autem modo circumpurgavit Jesus filios
Israel, qui aliquando fuerant in via, et qui aliquando incircumcisi
erant eorum qui exierant ex Aegypto; omnes istos circumcidit Jesus.
Quadraginta enim et duobus annis conversatus est Israel in deserto
Mabdaritide, et ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui
exierunt de terra Aegypti qui inobedientes fuerant mandatis Dei, in
quibus et definierat Dominus eis, ne viderent illi terram quam
juraverat Dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et
mel. Pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Jesus,
eo quod fuissent in itinere incircumcisi. Manifestum est ergo non
omnes fuisse, sed quosdam. Quidam enim de Aegypto exeuntium filii in
illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Jesus;
illorum scilicet filios qui genuerunt in deserto, et contempserunt eos
circumcidere, quod inobedientes erant legi Dei. Nulla itaque causa
est cur ii qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani Baptismi
sacramentum, hoc testimonio Legis adjuvari se putent: quia nullus bis
numero unus homo est circumcisus; sed populus qui jam fuerat in
quibusdam circumcisus, in quibusdam vero adhuc incircumcisus erat. Et
si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem Deus
juberet; numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab
Aegyptiis fuerant circumcisi, aut ab aliquibus haereticis ab
Israelitarum societate segregatis? Cum vero satis etiam appareat
quare sit a Deo dictum; nullum hic possunt homines erroris sui
patrocinium reperire.
|
|