VII. [Ib. V, 15-13.]

Quando Jesus vidit virum contra se stantem evaginato gladio, et eo respondente dicit quod esset princeps militiae virtutis Domini; et prostratus in terram dixit, Quid praecipis tuo famulo? quaeri potest utrum angelo se prostraverit, eumque dixerit dominum; an potius intelligens a quo missus fuerat, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. Erat autem, sicut legitur, Jesus in Jericho, non utique in ipsa civitate, cujus muri nondum ceciderant, quod mox futurum erat, ut in eam possent intrare; sed in agro ad eam pertinente: nam interpretatio quae est ex hebraeo, sic habet.