VIII. [Ib. VII.]

In eo quod factum est ut Achar de tribu Juda furaretur de anathemate civitatis Jericho contra praeceptum Domini; et propter ejus peccatum tria millia quae missa fuerant in Gai, dederunt terga hostibus, et occisi sunt ex eis triginta sex viri; et populo graviter territo, Jesus cum senioribus se prostravit ad Dominum, eique responsum est ideo factum esse, quod peccaverit populus; minatus est etiam Deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis; et quod ostensus est qui fecerat, nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo juste pro alterius peccatis in alios vindicetur; maxime quia in Lege Dominus dixit, nec patres pro filiorum, nec filios pro patrum peccatis esse puniendos (Deut. XXIV, 16)? An aliud judicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant; Dei autem judicia non sunt ejusmodi, qui alto et invisibili consilio suo novit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? Non enim aliquid dirum , quantum attinet ad universi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri: et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita. Nec tamen credendum est, etiam poenis quae post mortem irrogantur, alium pro alio posse damnari; sed in his tantum rebus hanc irrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo finirentur. Simul etiam ostenditur quantum connexa sit in populi societate ipsa universitas, ut non in seipsis singuli, sed et tanquam partes in toto existimentur. Per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus universus, tanquam in corpore universo quaerere quod admissum est. Simul etiam significatum est quantum mali fieret, si universa illa congregatio peccasset; quando ne unus quidem ita potuit judicari , ut ab eo possent caeteri esse securi. At vero, si Achar ab aliquo inventus atque comprehensus, et illius criminis reus ad judicium Jesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem judicem vel pro illo vel cum illo quemquam alium, qui societate facti ejus minime teneretur, fuisse puniturum. Neque enim ei mandatum Legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne judicio suo, quod in hominem homini jussum sive permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. Longe autem secretiore justitia judicat Deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, vel liberare vel perdere. Visibiles igitur afflictiones hominum sive mortes, quoniam his quibus ingeruntur, et obesse et prodesse possunt, novit Dominus in occulto providentiae suae quemadmodum juste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisci. Poenas vero invisibiles, quae nonnisi nocent, et prodesse non possunt, ita nullus Deo judice pro alienis peccatis luit, sicut homine judice luere nullus nisi pro sua culpa istas visibiles debet. Hoc enim praecepit homini judici Deus, in his quae ad humanum judicium pertinent vindicanda , quod in suo judicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana.