IX. [Ib. VII, 15 et 25.]

Merito quaeritur, cum Dominus propter illum qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus, igni cremari, cur eum ostensum Jesus lapidari potius a populo fecerit. An ita eum mori oportuit, quemadmodum Jesus, qui propius Dominum sequebatur, Domini verba jubentis intelligere potuit? Sic enim alius quisquam non facile potuit. Unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellaverit Dominus, quam credendum Jesum aliud fecisse quam jusserat Dominus. Nam neque ad intelligendum verba Domini quisquam potuit esse sapientior, neque ad faciendum quisquam obedientior. Proinde ignis nomine poenam potuisse significari, Scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israel, Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto (Deut. IV, 20): ubi utique duram tribulationem intelligi voluit.

Duae autem mihi causae occurrunt (non ut ambae sint, sed ut altera ex eis), cur non ille cum suis omnibus evidenti igne crematus sit. Si enim peccatum ejus Dominus tale esse judicavit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum, propter ipsam expiationem et purgationem congruentur ilia poena ignis nomen accepit. Neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie visibilis ignis exureret; sed in eo quisque remaneret, quod aperte videbat impletum, nec aliquid ultra quaereret nunc vero cum propter Dei verba et factum Jesu, a quo praevaricari illa verba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse; eleganter agnoscitur illa poena hominem, ne in posterum peccato illo interiret, fuisse purgatum. Quod significant etiam vasa in Levitico, quae jubentur igne purgari. Si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam vitam gehenna susciperet; ideo Jesus eum voluit lapidari, ut quod a Domino dictum est, igni cremabitur, illud admoneret intelligi, quod Dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. Si enim dixisset Dominus, Igni eum cremabitis et omnia ejus; huic sensui locus nullus esset: cum vero ita positum est, ut magis videatur Deus quod ei futurum esset praedixisse, quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse; melius non potuit facere Jesus, qui divina verba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus verba Domini viderentur impleta, quae ob aliud dicta volebat intelligi.

Nec movere debet quod non ipsum tantum, sed etiam omnia quae sunt ejus, Deus cremanda igni praedixerit. Sic enim ait, Igni cremabitur, et omnia quaecumque sunt ei. Omnia enim quaecumque sunt ei, opera ejus possunt intelligi, quae cum illo dixit esse concremanda: non sicut dicit Apostolus de quibusdam operibus igne consumptis, ipse autem salvus erit (I Cor. III, 15): si hujus peccatum ita intelligendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. Filios ergo ejus et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat, populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit: non tamen hoc judicio humano, sed prophetico spiritu fecit Jesus; sive ita intelligens, omnia quae sunt ei, ut nec filios censeret exceptos, lapidationis etiam poenam pro igne ingerens; sive opera ejus quae post mortem Deus in illo fuerat crematurus, non solum per caetera quae illi erant, verum etiam per filios ejus significans.

Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. Mors quippe ista quae omnes manet, quamvis de primo peccato veniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. Unde legitur de quodam: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Quo ergo judicio Dei, vel misericordia, fuerit irrogata sive filiis ejus, sive illis triginta sex viris, cum omnes ab ejus peccato alieni fuerint, latet apud cum apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Verum illud in promptu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est; et tanto vehementius timuerunt caeteri factum ejus imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque justum populi odium dari, et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat, peccato suo secum consumptis suis posteris emori.