|
Et ascendit angelus Domini super
Clauthmona montem. Scriptor libri hoc nomine appellavit locum, quia
postea scripsit: nam quando angelus Domini super eum ascendit, nondum
sic appellabatur. A ploratione quippe nomen accepit, eo quod graece
KLAYTMOS ploratio dicitur. Ibi enim populus flevit, cum
audisset ab hocangelo verba Domini vindicantis in eos, quod
inobedientes fuissent, quia non exterminaverunt populos secundum
praeceptum ejus, quibus praevaluerunt, eligentes eos facere
tributarios, quam interimere et perdere, quemadmodum jusserat
Dominus. Quod sive contempto Dei mandato, sive timore fecerint, ne
hostes adversum se acrius pugnare pro salute obtinenda, quam pro
tributo non dando cogerent, sine dubio peccaverunt, vel spernendo quod
divinitus imperatum est, vel non praesumendo quod eos posset, qui
imperaverat, adjuvare. Quod ideo per Jesum noluit eis dicere (si
tamen adhuc eo vivente jam coeperat fieri , et non potius praeoccupando
commemoratum fuerat quod illo mortuo fieri coepit), quia hoc omnibus
voluit exprobrare per angelum: nondum autem omnes id fecerant vivente
Jesu, etsi aliqui forte jam coeperant. Credibilius est tamen nihil
tale fieri coeptum vivente Jesu Nave, tantumque terrarum sub illo
tenuisse filios Israel, quantum eis ad considendum sufficeret,
quamvis in sortibus suis haberent unde crescendo et convalescendo adhuc
adversarios exterminarent. Proinde post mortem Jesu, posteaquam
praevaluerunt ut hoc possent facere, maluerunt eos habere tributarios
secundum voluntatem suam, quam interimere et perdere secundum
voluntatem Dei: propter hoc ad eos corripiendos angelus missus est.
Quod vero commemoratum est in libro Jesu Nave (Josue XIII,
51, 3), magis existimo praeoccupando commemoratum, quod post ejus
mortem vel futurum esse jam ipse noverat prophetico spiritu, si ab illo
liber conscriptus est, qui appellatur Jesu Nave; vel si ab alio
scriptus est, jam factum esse sciebat post mortem Jesu, quod in illo
libro praeoccupando commemoravit.
|
|