|
Quid est quod angelus Domini inter
caetera divinae comminationis dicit, Non adjiciam transmigrare populum
quem dixi ejicere; non auferam eos a facie vestra: et erunt vobis in
angustias, et dii eorum erunt vobis in scandalum; nisi ut intelligamus
nonnulla etiam de ira Dei venire peccata? Ut enim dii gentium, inter
quas non a se exterminatas Israelitae habitare voluerunt, essent eis
in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Domino Deo suo,
eoque offenso vivere, indignans hoc comminatus est Deus; quod certe
manifestum est magnum esse peccatum.
|
|