XVI. [Ib. II, 13.]

Et servierunt Baal et Astartibus. Solet dici Baal nomen esse apud gentes illarum partium Jovis, Astarte autem Junonis, quod et lingua Punica putatur ostendere. Nam Baal Punici videntur dicere Dominum; unde Baalsamen, quasi Dominum coeli intelliguntur dicere: Samen quippe apud eos coeli appellantur. Juno autem sine dubitatione ab illis Astarte vocatur. Et quoniam istae linguae non multum inter se differunt, merito creditur hic de filiis Israel hoc dicere Scriptura, quod Baal servierunt et Astartibus, quia Jovi et Junonibus. Nec movere debet quod non dixit Astarti, id est Junoni; sed tanquam multae sint Junones, pluraliter hoc nomen posuit. Ad simulacrorum enim multitudinem referri voluit intellectum, quoniam unumquodque Junonis simulacrum Juno vocabatur; ac per hoc tot Junones, quot simulacra intelligi voluit. Varietatis autem causa existimo Jovem singulariter, Junones pluraliter commemorare voluisse. Nam eadem causa plurium simulacrorum etiam Joves pluraliter dici possent. Hoc autem, id est, nomine plurali Junones, in graecis secundum Septuaginta reperimus, in latinis autem singulariter erat. Quorum in illo qui non habebat Septuaginta interpretationem, sed ex hebraeo erat, Astaroth legimus; nec Baal, sed Baalim. Quod si forte aliud in hebraea vel syra lingua nomina ista significant, deos tamen alios fuisse constat et falsos, quibus Israel servire non debuit.