XVII. [Ib. II, 10 23, et III, 1, 4.]

Et vendidit eos in manu inimicorum suorum in circuitu. Quaeri solet quare dixerit, vendidit, tanquam aliquod pretium intelligatur datum. Sed et in Psalmo legitur, Vendidisti populum tuum sine pretio (Psal. XLIII, 13); et apud prophetam, Gratis venditi estis, et non cum argento redimemini (Isai. LII, 3). Quare ergo venditi, si gratis et sine pretio, et non potius donati? An forte Scripturarum locutio est, ut venditus etiam qui donatur dici possit? Hic autem sensus est optimus in eo quod dictum est, Gratis venditi estis; et, Vendidisti populum tuum sine pretio: quia illi quibus tradidisti populum, impii fuerunt, non Deum colendo tradi sibi illum populum mernerunt, ut ipse cultus tanquam pretium videretur. Quod vero dictum est, Neque cum argento redimemini; non ait, Neque cum pretio, sed, Neque cum argento; ut pretium redemptionis intelligamus, quale dicit apostolus Petrus, Non enim argento et auro redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati (I Petr. I, 18, 19). In argento enim Propheta omnem pecuniam significavit, ubi ait, Non cum argento redimemini; quoniam pretio quidem sanguinis Christi, non tamen pretio pecuniario fuerant redimendi.

In eo quod Dominus dicit, Et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum de gentibus quas reliquit Jesus filius Nave, et dimisit ad tentandum in eis Israel, si observabunt viam Domini abire in ea , quemadmodum custodierunt patres eorum, an non: et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas tunc; et non tradidit illas in manu Jesu, satis ostenditur causa, quare non Jesus omnes illas gentes bellando deleverit; quia hoc si fieret, non essent in quibus isti probarentur. Poterant autem esse ad utilitatem ipsorum, si tentati in eis, non reprobi invenirentur; eisque talibus inventis, quales eos esse debere praeceperat Dominus, jam gentes illae auferrentur a facie eorum, si ita viverent, nec bellis eos exerceri oporteret. Verba enim Domini huc usque accipienda sunt: Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum, id est adversarium. Caetera vero verba scriptoris sunt, exponentis unde dixerat Dominus non se ablaturum virum de gentibus quas reliquit Jesus filius Nave. Deinde subjungens qua causa dereliquerit, Et dimisit, inquit, ad tentandum Israel, si observent viam Domini abire in ea, quemadmodum custodierunt patres eorum, an non; eos volens intelligi patres custodisse viam Domini, qui fuerunt cum Jesu, id est eo tempore quo ille vivebat. Generationem quippe alteram superius retulit surrexisse post illos, qui vixerunt cum Jesu, et ab ipsis coepisse transgressiones quae offenderunt Dominum; pro quibus tentandis, id est probandis, relictae fuerant gentes, nec exterminatae per Jesum.

Deinde ne putaretur hoc Jesus consilio suo tanquam humano egisse, ut gentes illae relinquerentur, subjungit Scriptura: Et dimisit Dominus gentes has, ut non auferret illas celeriter; et non tradidit eas in manu Jesu. Deinde sequitur: Et hae gentes quas reliquit Jesus , ut tentaret in eis Israel, omnes qui nescierunt omnia bella Chanaan: verum, propter generationes filiorum Israel, docere illos bellum. Erat ergo ista causa in eorum tentatione, ut bellare discerent; id est, ut tanta pietate et obedientia legis Dei bellarent, quanta patres eorum qui Domino Deo etiam bellando placuerunt: non quia optabile aliquid est bellum, sed quia pietas laudabilis est in bello. Quod autem sequitur, Verum qui ante illos nescierunt illas; quid, nisi gentes vult intelligi, quas nescierunt bellando qui fuerunt ante istos; quorum tentationi, hoc est probationi relictae sunt? Deinde commemorans quae sint, Quinque, inquit, satrapias alienigenarum; quas in libris Regnorum manifestius exprimit (I Reg. VI, 5, 16). Satrapiae autem dicuntur quasi parva regna, quibus satrapae praeerant: quod nomen in illis partibus cujusdam honoris est, sive fuit. Et omnem, inquit, Chananaeum, et Sidonium, et Evaeum inhabitantem Libanum, ante montem Hermon usque ad Caboemath : et factum est, ut tentaretur in ipsis Israel; tanquam diceret, Hoc autem factum est, ut tentaretur in ipsis Israel: scire si audient mandata Domini; non ut sciret Deus omnium cognitor, etiam futurorum, sed ut scirent ipsi, et sua conscientia vel gloriarentur, vel convincerentur utrum audirent mandata Domini, quae mandavit patribus eorum in manu Moysi. Quoniam ergo manifestati sibi sunt non se obedisse Deo, in iis gentibus quae ad eorum tentationem, id est exercitationem atque probationem, fuerant derelictae; propterea dixit Deus vel illa in quibus aperte missus angelus et expresse locutus est , vel paulo ante, ubi ait, Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum, quod mandavi patribus eorum, et non obedierunt voci meae: et ego non apponam auferre virum a facie ipsorum.

Dictum est autem in Deuteronomio ex persona Dei loquentis de istis gentibus adversariis: Non ejiciam illos in anno uno, ne fiat terra deserta, et multiplicentur in te bestiae ferae: paulatim ejiciam illos, donec multiplicemini, et crescatis et haereditetis terram (Exod. XXIII, 29, 30). Poterat hanc promissionem suam servare Dominus erga obedientes, ut exterminatio gentium illarum, crescentibus Israelitis partibus fieret, cum eorum multitudo terras unde adversarii exterminarentur desertas esse non sineret. Quod autem ait, ne multiplicentur in te bestiae ferae, mirum si non bestiales quodammodo cupiditates et libidines intelligi voluit, quae solent de repentino successu terrenae felicitatis existere. Neque enim Deus homines exterminare poterat, et bestias non poterat, vel perdere, vel pasci potius non permittere.