|
Et excitavit Dominus salvatorem
Israel, et salvavit eos. Deinde velut quaereretur quem salvatorem,
Gothoniel, inquit, filium Cenez. Accusativum enim casum hic
debemus accipere, tanquam diceret Gothonielem. Advertendum est autem
quod salvatorem dicat etiam hominem, per quem Deus salvos faciat.
Nam clamaverunt filii Israel ad Dominum: et excitavit Dominus
salvatorem Israel, et salvavit eos, Gothoniel filium Cenez,
fratrem Caleb juniorem ipsius: et exaudivit eos. Inter illa autem
quae appellantur YPERBATA, hoc genus rarum est, quoniam habet
et illud quod Graeci vocant YSTEROLOGIAN. Quod enim ait
postea, et exaudivit eos, si prius ponatur, fit sermo lucidior. Nam
ordo est, Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et exaudivit
eos, et excitavit Dominus salvatorem Israel. Deinde quod hic
interpositum est, et salvavit eos, et postea dictum est, Gothoniel,
aut Gothonielem filium Cenez, si ita diceretur, planius fieret, Et
excitavit Dominus salvatorem Israel Gothoniel filium Cenez, et
salvavit eos.
|
|