II. [Ib. I, 1-3.]

Et factum est postquam defunctus est Jesus, interrogabant filii Israel in Domino dicentes: Quis ascendet nobiscum ad Chananaeum dux ad debellandum eum ? Et dixit Dominus: Judas ascendet; ecce dedi terram in manu ipsius. Hic quaeritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum, ita ut solet, sic appellavit. Sed illi qui interrogaverant Dominum, post mortem Jesu Nave ducem requirebant; unde putatur unius expressum hominis nomen. Verum, quia non solet duces nominare Scriptura cum constituuntur, nisi commemorata etiam origine parentum, et constat post Jesum duces habuisse populum Israel, quorum primus est Gothoniel filius Cenez; rectius intelligitur nomine Judae, tribum Juda fuisse significatam. Ab ipsa enim tribu voluit Dominus incipere conteri Chananaeos. Et cum populus de duce interrogasset, ad hoc valuit responsio Domini, ut scirent Deum noluisse ab universo populo bellari adversus Chananaeos. Dixit ergo, Judas ascendet. Et sequitur Scriptura narrans, Et dixit Judas ad Simeon fratrem suum: utique tribus ad tribum. Non enim adhuc vivebant illi filii Jacob qui dicti sunt Judas et Simeon, inter caeteros fratres suos propriis nominibus appellati; sed dixit tribus Juda ad tribum Simeon, Ascende mecum in sortem meam, et bellemus in Chananaeo , et ibo etiam ego tecum in sortem tuam. Manifestum est auxilium sibi tribum Juda alterius tribus postulasse, quod redderet, cum et illi in sua sorte habere inciperent necessarium.