|
Quaeri potest utrum mentitus
fuerit Aod judex, quando occidit Eglom regem Moab. Cum enim solus
soli insidiaretur ut eum percuteret, hoc illi ait, Verbum occultum
mihi est ad te, rex; ut ille a se omnes qui cum illo fuerant
removeret. Quod cum factum esset, iterum dixit Aod, Verbum Dei
mihi ad te, rex. Sed potest non esse mendacium, quandoquidem verbi
nomine solet etiam factum appellare Scriptura; et revera ita erat.
Quod autem dixit, Verbum Dei, intelligendum est hoc illi Deum ut
faceret praecepisse, qui eum populo suo excitaverat salvatorem, sicut
illis temporibus talia fieri divinitus oportebat.
|
|