XXI. [Ib. III, 17.]

Merito quaeritur quomodo fuerit exilis valde rex Eglom, et concluserint adipes vulnus, quando percussus est. Sed intelligendum est ea locutione dictum, quae solet a contrario intelligi, sicut dicitur lucus, quod minime luceat; et abundare respondetur, quod non est; et benedixit regi, pro maledixit, sicut scriptum est in Regnorum libro de Nabuthe (III Reg. XXI, 10, 13). Nam in ea interpretatione quae non secundum Septuaginta, sed ex hebraeo est, ita invenimus, Erat autem Eglom crassus nimis.