XXIII. [Ib. III, 25.] |
Quomodo pueri regis Eglom clavi aperuerint quod Aod clavi non clauserat, potest movere: aut si ille clavi clauserat, quomodo secum eam non auferret, ut isti nec clavi aperire possent. Proinde aut alia clavis allata est, aut tale clausurae genus fuit quod sine clavi posset claudi, nec sine clavi aperiri. Nam sunt quaedam talia, sicut ea quae veruclata dicuntur. |