|
Et post eum surrexit Samegar filius
Aneath , et percussit alienigenas in sexcentos viros praeter vitulos
boum; et salvavit Israel. Quomodo post Aod iste pro Israel
pugnaverit, et dictus sit salvasse Israel, potest esse quaestio.
Non enim rursus fuerant captivati, vel jugo servitutis innexi. Sed
intelligendum ita dictum, salvavit, non quia nocuerit aliquid hostis,
sed ne permitteretur nocere; quoniam credendum est bello coepisse
tentare, et hujus victoria fuisse depulsum. Sed quid sibi velit quod
addidit, praeter vitulos boum, obscurum est. An forte et boum
stragem pugnando fecit, et ita dictum est eum occidisse sexcentos
viros, praeter illud quod fecit de bobus occisis? Sed quare vitulos?
An graecae locutionis consuetudo est, etiam vitulos eos appellare,
qui grandes sunt? Nam ita loqui vulgo in Aegypto perhibentur; sicut
apud nos pulli appellantur gallinae cujuslibet aetatis. Non autem
habet interpretatio ex hebraeo, praeter vitulos boum, sicut ista quae
secundum Septuaginta est: sicut habet illa ex hebraeo, vomere occisos
sexcentos viros, quod ista non habet.
|
|