XXVIII. [Ib. IV, 22.] |
Ubi Jahel mulier quae occidit Sisaram, cum locuta esset ad Barac qui eum quaerebat, scriptum est de ipso Barac, quia intravit ad eam: animadvertendum est non esse consequens ut cum Scriptura dicit de viro quod intravit ad aliquam feminam, jam etiam concubuisse credatur. Assidue quippe sic loquitur Scriptura, intravit ad eam, ut nolit intelligi nisi quod ei mixtus sit. Hic ergo proprie dictum est, intravit ad eam, id est in domum ejus intravit, non ut per haec verba intelligatur concubitus. |