|
Et dixit Caleb: Quicumque
percusserit Civitatem litterarum, et ceperit eam, dabo ei filiam meam
Axam uxorem . Jam hoc et in libro Jesu Nave commemoratum est
(Josue XV, 16): sed utrum Jesu vivente factum sit, et nunc
per recapitulationem repetitum; an post ejus mortem posteaquam dictum
est, Judas ascendet, et coepit Judas debellare Chananaeos, in quo
bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. Sed credibilius
est post mortem Jesu factum, tunc autem per prolepsim, id est per
praeoccupationem commemoratum, quemadmodum et alia. Nunc enim cum res
gestae adversus Chananaeos tribus Juda exponerentur, ita se
narrationis ordo continet, inter caetera Judae facta bellica, de quo
post mortem Jesu dixerat Dominus, Judas ascendet; Et postea
descenderunt filii Juda pugnare ad Chananaeum, qui habitabat in
montana et austrum et campestrem. Et abiit Judas ad Chananaeum
inhabitantem in Chebron, et exiit Chebron ex adverso. Nomen autem
erat Chebron Cariatharbocsepher , et percussit Sesi et Achiman et
Cholmi filios Enach: et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir.
Nomen autem Dabir quod erat ante Civitas litterarum. Et dixit
Caleb: Quicumque percusserit Civitatem litterarum, et acceperit
eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Constat ergo ex hoc ordine
gestarum rerum tam perspicuo, post mortem Jesu hoc esse factum. Tunc
vero cum civitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex
occasione narrator, quod postea factum est praeoccupavit. Nec tamen
frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris praemium, bis
numero Scripturam commemorare voluisse.
|
|