XXX. [Ib. V, 8.]

Quaeri potest quomodo dictum sit, Elegerunt ut panem hordeaceum deos novos; cum panis hordeaceus quamvis sit in comparatione triticei panis abjiciendus, tamen etiam ipse pascat, et vitale alimentum sit: dii autem novi, quos dicuntur elegisse, qui defecerunt a Deo vivo, non possunt in alimentis animae deputari, sed potius in venenis. An hactenus accipienda est similitudo, quatenus valet ut propter hoc solum dictum intelligatur, quia sicut plerumque fastidio fit, ut eligenda rejiciantur, et aspernanda delectent; ita vitio pravae voluntatis tanquam languore fastidii, cum esset Deus eorum verus, in falsis elegerunt nihil aliud quam novitatem spreta veritate ; atque ita cibum mortiferum tanquam panem hordeaceum elegerunt, non se arbitrantes inde perituros, sed etiam inde vitam velut esca innoxia licet viliore sumpturos? Secundum opinionem ergo eorum similitudo posita est, animique languorem, non secundum veritatem. Nam dii illi novi nullis sunt cibis vitalibus comparandi.