|
Et factum est, quando
clamaverunt filii Israel ad Dominum propter Madian, et misit
Dominus virum prophetam ad filios Israel, et dixit eis. Cur non
dicatur nomen hujus prophetae, quod valde Scripturis inusitatum est,
latens causa est; non tamen nullam esse arbitror. Sed quia post verba
quibus exprobravit inobedientiam populo, sequitur Scriptura dicens,
Et venit angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra:
non absurde intelligitur iste angelus significatus nomine viri, ut
posteaquam haec verba dixit, venerit ad quercum memoratam, et ibi
sederit. Nomine enim virorum solere appellari Angelos notum est
(Gen. XIX, 10): quamvis eum qui esset angelus, appellatum
esse prophetam, non facile nec evidenter occurrat: eum sane qui
propheta esset, dictum angelum legimus (Matth. XI, 10): sed
si Angelorum dicta prophetica nota sunt, id est quibus futura
praenuntiaverunt; cur non possit angelus prophetae nomine nuncupari?
Verumtamen, ut dixi, expressum et manifestum de hac re testimonium
non occurrit.
|
|