XXXIII. [Ib. VI, 14.] |
Advertendum est dixisse angelum tanquam ex Domini auctoritate, Nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. Quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora vero ait ad Barac, Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi (Judic. IV, 6)? Hic autem non dictum est, Nonne ecce misit te Dominus? sed, Nonne ecce misi te? |