|
Animadvertendum est quod
Gedeon non ait angelo, Offeram tibi sacrificium; sed ait, Offeram
sacrificium meum, et ponam in conspectu tuo. Unde intelligendum est
non eum angelo, sed per angelum sacrificium offerre voluisse. Quod et
ipse angelus evidenter ostendit, qui non ab eo sacrificium tanquam sibi
sumpsit; sed ait illi: Accipe carnes et azymos, et pone ad petram
illam, et jus effunde. Et cum hoc fecisset Gedeon, extendit angelus
Domini summum virgae quae erat in manu ejus, et tetigit carnes et
azymos; et accensus est ignis de petra, et comedit carnes et azymos.
Ita etiam ipse Angelus in sacrificio quod obtulit Gedeon, officium
ministrantis implevit: ignem quippe homo minister ut homo sine miraculo
subjecisset, quem mirabiliter ut angelus iste subjecit. Denique tunc
cognovit Gedeon quod Angelus Domini esset: nam hoc Scriptura
continuo subdidit, Et vidit Gedeon quoniam angelus Domini est.
Prius ergo tanquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem Dei
credidit, ut coram ipso sacrificium vellet offerre, velut adjuvandus
ejus praesentia sanctitatis.
|
|