|
Quaeri potest quare Gedeon ausus
fuerit sacrificium offerre Deo praeter locum ubi jusserat Deus?
Praeter tabernaculum quippe suum Deus prohibuerat sacrificari sibi
(Deut. XII, 13); cui tabernaculo templum postea successit:
tempore autem quo fuit Gedeon, tabernaculum Dei erat in Silo; atque
ideo illic tantum legitime posset sacrificari. Sed intelligendum est
quod illum angelum primo prophetam putaverat, et tanquam Deum in illo
consuluerat de offerendo sacrificio: quod ille si prohibuisset, non
utique fieret; sed quoniam approbavit, et ut fieret annuit, Dei
auctoritatem Gedeon in faciendo secutus est. Ita quippe Deus
legitima illa constituit, ut leges non sibi, sed hominibus daret.
Unde quodcumque praeter illa ipse praecepit, non a transgressoribus,
sed potius a piis et obedientibus impletum intelligendum est: sicut
Abraham de immolando filio (Gen. XXII, 2). Nam et sic
Elias extra tabernaculum Domini ad convincendos sacerdotes idolorum
sacrificavit (III Reg. XVIII, 30-38): quod ex
praecepto Domini fecisse intelligendus est, qui ei tanquam prophetae
revelatione atque inspiratione jussit ut faceret. Quanquam tanta
consuetudo praeter tabernaculum sacrificandi crebuerat, ut etiam
Salomon in excelsis sacrificasse inveniatur, nec ejus sacrificium
fuisse reprobatum (Id. III, 4-15). Et tamen notantur
reges, qui inter opera laudabilia sua non destruxerunt excelsa, ubi
contra Legem Dei populus sacrificare consueverat: et qui destruxit,
majore praedicatione laudatur. Ita Deus consuetudinem populi sui,
qua praeter ejus tabernaculum, tamen non diis alienis offerebant, sed
Domino Deo suo, sustinebat potius quam vetabat, etiam sic exaudiens
offerentes. Hoc autem quod Gedeon fecit, quis non intelligat per
angelum procuratum, ut prophetice fieret, in qua prophetia petra illa
commendaretur? Cui quidem petrae non sacrificatum est, sed de illa
ignis commemoratur exiisse, quo sacrificium consumeretur. Sive enim
per aquam, quam percussa petra effudit in eremo (Num. XX, 2),
sive per ignem, donum Spiritus sancti significatur, quod ditissime
Dominus Christus effudit super nos. Nam et in Evangelio
significatum est hoc donum per aquam, ubi ipse Dominus ait, Si quis
sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura,
flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; ubi Evangelista subjunxit,
Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum
(Joan. VII, 37-39). Significatum est et per ignem, ubi
veniente illo super congregatos legitur, Visae sunt illis linguae
divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act.
II, 3): et ipse Dominus ait, Ignem veni mittere super terram
(Luc. XII, 49).
|
|