|
Et factus est numerus eorum qui
lambuerunt manu sua, lingua sua, trecenti viri. Plerique latini
codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam
sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes: graecus autem
habet utrumque, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam
raptam in os projiciebant; et hoc erat simile bibentibus canibus, qui
non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua
in os rapiunt, sicut etiam isti intelliguntur fecisse, sed cum manu in
os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex
hebraeo planius id habet his verbis, Fuit itaque numerus eorum qui
manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim
solent homines ita bibere, ut sine ope manus, lingua, sicut canes,
aquam hauriant: aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed
cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi genu flexo biberunt,
quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu
se incurvaverunt, ut canes biberunt, sed aqua manu in os jacta.
Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter
litteram T graecam, qua iste numerus significatur; per quam etiam
gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera
graeca est. Unde Graecorum nomine Apostolus omnes gentes
significat, cum dicit, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 9,
10), et, Judaeis et Graecis (I Cor. I, 24); saepe ita
commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium
graeca ita excellat, ut per hanc omnes decenter significentur. Iste
numerus et in vernaculis Abrahae animadvertendus est, per quos fratrem
ab hostibus liberavit, quando eum Melchisedech in magno mysterio
benedixit. Quod enim exuberant illic decem et octo (nam trecenti
decem et octo fuisse referuntur [Gen. XIV, 14-20]);
videtur mihi significatum quo etiam tempore fieret, id est tertio,
quod futurum erat sub gratia. Nam primum est ante Legem, secundum
sub Lege, tertium sub Gratia. Singula vero tempora senario numero
significata sunt propter perfectionem: nam ter seni, decem et octo
sunt. Unde et illa mulier decem et octo annos habebat in infirmitate,
quam curvam Salvator cum invenisset, erexit, et a diaboli
alligamento, ut Evangelium indicat, solvit (Luc. XIII,
11-13). Nam quod ita isti probati sunt, per quos vinceret
Gedeon, ut similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod
contemptibilia et ignobilia elegit Dominus (I Cor. I, 28):
pro contemptu enim habetur canis. Unde dicit, Non est bonum tollere
panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV, 26): et David
ut se tanquam contemptibilem abjiceret, canem se appellavit loquens ad
Saül (I Reg. XXIV, 15).
|
|