XXXVIII. [Ib. VII, 11.]

Quid sibi vult quod scriptum est, Gedeon descendit ipse, et Phara puer ejus, in partem quinquaginta, qui erant in castris: quod latini quidam codices habent, in eam partem in qua erant quinquageni custodes in castris; alii vero, in partem quinquagesimam in castra? Obscurum quippe dictum plures sententias interpretum fecit. Sed aut ea pars castrorum erat, quam servabant quinquaginta custodes; aut, si quinquageni intelligendi sunt circumquaque servasse, in unam partem isti descenderunt ubi erant quinquaginta.