IV. [Ib. I, 14, 15.]

Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Jesu Nave sic de illa dicitur, Et factum est, cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens, Petam patrem meum agrum. Et exclamavit de asino, et caetera: ubi agrum petiit a patre, atque concessus est (Josue XV, 18, 19). Hic autem, Et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel , ut peteret a patre suo agrum. Sed in eo quod dictum ibi est, cum ingrederetur ipsa; et hic dictum est, cum ingrederetur ipse nihil contrarium est: simul enim ingrediebantur viam. Quod vero ibi dictum est, consilium habuit cum eo, id est cum viro suo, dicens, Petam patrem meum agrum; et exclamavit de asino, et petiit; in eo quod habuit consilium, ibi monita est ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. Utrumque autem ita diceretur, Et consilium habuit cum eo dicens, Petam patrem meum agrum: ille autem monuit eam; et exclamavit de asino. Porro autem quod ibi agrum refertur petiisse, nec nomen ipsius agri tacitum est; hic vero cum agrum petere monita fuerit a viro suo, non agrum petiisse dicitur, clamans de subjugali, quod ibi dictum est de asino, sed redemptionem aquae, eo quod in terram austri fuisset tradita; subjecitque Scriptura, Et dedit ei Caleb secundum cor ejus redemptionem excelsorum et redemptionem humilium; quid sibi velit obscurum est: nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus ejus unde aquam redimeret, cujus inopia in illis regionibus erat, quo nupta ducebatur. Sed, dedit ei Caleb redemptionem excelsorum, et redemptionem humilium, non video quid subaudiamus, nisi fluentorum, excelsorum videlicet in montanis, humilium in campestribus sive in vallibus.