|
Quaeri solet quid sit
Ephud, vel Ephod: quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod
plerique dicunt, vel potius superindumentum, quod EPENDYMA
graece dicitur, vel EPOMIS, quod magis superhumerale
interpretari latine potest; merito movet quomodo de tanto auro Gedeon
id fecerit. Nam ita scriptum est: Et factum est pondus inaurium
aurearum quas petierat. sicli mille septingenti auri, praeter
brachialia et torques et operimenta purpurea, quae erant super reges
Madian, praeter torques quae erant in cervicibus camelorum ipsorum:
et fecit illud Gedeon in ephud, et statuit illud in civitate sua in
Ephra; et fornicatus est omnis Israel post illud ibi; et factum est
Gedeon et domui ejus in scandalum. Quomodo ergo ista vestis de tanto
auro fieri potuit? Nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut
legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt ephud lineum,
quando eum dedit Domino in templo nutriendum (I Reg. II,
18): ubi evidentius apparet hoc genus esse indumenti. An ideo
dictum est, statuit illud in civitate sua, ut hinc intelligeretur
aureum fuisse factum? Non enim dictum est, posuit, sed statuit;
quoniam ita erat solidum et validum ut statui posset, hoc est, positum
stare.
Hoc ergo illicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud
omnis Israel, id est, sequendo illud contra Legem Dei: ubi non
frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est, cujusquam Dei
falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est, unum de sacramentis
tabernaculi quod ad vestem sacerdotalem pertineret, quomodo
fornicationem Scriptura dicat populi ista sectantis atque venerantis.
Ideo scilicet quod praeter tabernaculum Dei, ubi erant ista quae ibi
fieri jusserat Deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. Ideo
sequitur et dicit Scriptura, Et factum est Gedeon et domui ejus in
scandalum, id est, ut ab offenso Deo discederet: quia et hoc quoddam
genus idoli quodam modo erat, quod extra Dei tabernaculum quodlibet
manufactum pro Deo coleretur; cum illa ipsa quae jussa sunt in
tabernaculo fieri ad Dei potius cultum referrentur, quam pro Deo
aliquid eorum, aut pro Dei simulacro colendum haberetur.
Quanquam per ephud vel ephod, ea locutione quae significat a parte
totum, omnia possint intelligi quae constituit Gedeon in sua
civitate, veluti ad colendum Deum similia tabernaculo Dei: et
propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod
saepe Scriptura commemorat; ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra
Dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur Deus: non
quod solido auro velut adorandum constituerit ephud; sed quod ex auro
ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta
vel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt,
propter excellentiam, ut dixi, vestis sacerdotalis. Nam et ipsum
ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est
superhumerale sacerdotalis vestis: verumtamen etiam aliquid auri
habet. Nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut
fieret, divinitus imperatum est (Exod. XXXIX, 2): sed quia
hoc ita posuerunt Septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus
quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent, Et fecit illud Gedeon
in ephud; videtur ita dictum, tanquam ex toto illo quod commemoratum
est, hoc factum esse credatur: cum possit etiam illic intelligi
locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est, Fecit
illud in ephud, intelligatur. fecit inde ephud, vel, fecit ex eo
ephud; non scilicet illud totum consumens in ephud, sed ex illo
quantum sufficiebat impendens. Nam in illa interpretatione quae ex
hebraeo est, sic legitur, Fecitque ex eo Gedeon ephod. Quod enim
apud Septuaginta scriptum est ephud, hoc in hebraeo perhibetur dici
ephod. Non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod
esset ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso, sed solus
summus sacerdos. Unde illud quod de Samuele commemoravimus factum
illi ab ejus matre, non erat utique tale: quoniam cum datus est
nutriendus, non erat summus sacerdos, utique puer. Unde, ut dictum
est, ephud bar appellatur, vel potius ephud bat, sicut asserunt qui
hebraeam linguam noverunt, et interpretatur ephud lineum. Sed Gedeon
existimo illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis
indumentum atque ornamentum, per quod et caetera significata sunt opera
sacrarii, quod in sua civitate praeter Dei tabernaculum constituerat;
et propter hoc peccatum factum est illi et domui ejus in scandalum, ut
sic interiret (quod postea Scriptura narrat) tanta ejus numerositas
filiorum (Judic. IX, 5).
|
|