XLII. [Ib. VIII, 27, 28.]

Non praetereunda oritur quaestio, quomodo quieverit terra quadraginta annos in diebus Gedeon, cum post victoriam qua liberavit Hebraeos, ex auro spoliorum fecerit abominationem, et post illam fornicatus sit omnis Israel, et fuerit illi et domui ejus in scandalum. Quomodo ergo post hoc tantum nefas, quod et Gedeon et populus admisit, requievit terra quadraginta annos; cum hoc Scriptura soleat ostendere, cum a Domino Deo populus fornicaretur, tunc potius pacem illos perdere, non acquirere; et hostibus subjugari, non ab hostium infestatione muniri? Sed intelligendum est, sicut solet Scriptura, per prolepsim, id est per praeoccupationem dixisse, quod fecerit ephud contra Dei Legem Gedeon ex illo auro, quod fuerat hostibus devictis atque prostratis ablatum, quia uno loco dicere voluit et unde erat aurum, et quid de illo factum sit: sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum, quando consecuta sunt etiam mala quae deinde Scriptura contexuit, posteaquam commemoravit quot annis in diebus Gedeon terra conquieverit; quos annos recapitulando commemoravit, id est, ad ordinem revertendo quem praeterverterat, prius dicendo de illo scandalo quod novissime factum est.