|
Et factum est cum esset
mortuus Gedeon, et aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt post
Baalim: et posuerunt ipsi sibi Baalberith testamentum, ut esset eis
ipse in deum. Et Baalim et Baalberith idola intelligenda sunt.
Major itaque transgressio et fornicatio commissa est a populo post
mortem Gedeon, quam illo vivo propter ephud: quoniam et illud, etsi
illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat; ista vero
post idola fornicatio non habet vel falsam paternae religionis
defensionem. Unde etiam illud ephud, si non in fine temporis
Gedeon, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in
terra perseveraret; quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen
longe recessum erat ab illo, qui tale aliquid in tabernaculo suo atque
in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et
apertissimam post idola fornicationem populi esse noluit impunitam.
|
|