XLIV. [Ib. IX, 14, 13.]

Quod inducitur rhamnus, id est quoddam spinarum genus, in similitudinem dicere omnibus lignis convenientibus eam ut regnaret super ea, Si in veritate ungilis me vos, regnare super vos, venite, confidite in protectione mea: et si non, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani: obscurus sensus est, sed eum inventa distinctio manifestat. Non enim ita legendum est, Et si non exeat ignis de rhamno: sed subdistinguendum, Et si non, ac deinde inferendum, exeat ignis de rhamno; id est, Et si non confiditis in protectione mea, aut, Et si non in veritate ungitis me regnare super vos, exeat ignis de rhamno, et comedat cedros Libani. Comminantis enim verba sunt quid facere possit, si noluerint eam regnare super se. Verum quia non ait, Exibit ignis de rhamno, et manducabit cedros Libani, sed ait, Exeat, et manducet; obscurius factum est quam si sola distinctio lateret. Vehementioris autem comminationis est, et quodam modo praesentioris efficaciae, si quis dicat, Si non vis facere quod volo, saeviat in te ira mea, id est jam saeviat; utquid eam teneo? quam si dicat, saeviet, promissivo modo poenam intentans futuram.