XLV. [Ib. IX, 23.]

Et emisit Deu sspiritum malignum inter Abimelech et inter viros Sichimorum. Hoc verbum, utrum imperantem, an permittentem Deum significet, non facile definiri potest. Quod enim hic positum est, Emisit, graecus habet EXAPETSEILEN: quod etiam est in Psalmis ubi legitur, Emitte lucem tuam (Psal. XLII, 3): quanquam in quibusdam locis interpretes nostri, et ubi est in graeco EXAPESTEILEN, misit interpretati sunt, non, emisit. Potest ergo et sic intelligi, ut spiritum malignum Deus tanquam ire inter eos volentem emiserit, id est, potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. Usque adeo autem etiam mitti a Domino malignum spiritum propter justitiam vindicandi non absurdum visum est, ut quidam id quod est EXAPESTEILEN, etiam immisit interpretati sint.