|
Verba quae misit ad nuntios
Abimelech Zebul princeps civitatis Sichimorum, etiam id habent: Et
nunc surge nocte tu et populus tuus tecum, et insidiare in agro. Et
erit mane simul ut oritur sol, maturabis, et tendes super civitatem.
Quod latini quidam habent maturabis, quidam vero manicabis, graecus
habet quod dici posset non uno verbo, diluculo surges. Et fortasse
hinc sit dictum, maturabis, a matutino tempore, quamvis etiam aliis
temporibus dici soleat ad rem accelerandam. Manicabis autem latinum
verbum esse mihi non occurrit. Sed illud movet, quod cum dixisset,
simul ut oritur sol, addidit, diluculo surges; cum ipsum diluculum
quod graece dicitur ORTROS, tempus ante solem significet, quod
jam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. Sic itaque
intelligendum est, ut quod positum est mane, ipsum diluculum
intelligatur. Additum est autem, simul ut oritur sol, ut
exprimeretur non jam orto sole faciendum, sed ubi fulgor apparuerit
solis orientis. Non enim aliunde albescit diluculum; nisi cum
coeperit partem coeli, quam videmus ab oriente, lux solis ad eam
redeuntis attingere. Hinc est quod etiam in Evangelio unam atque
eamdem rem alius evangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum
esset (Joan. XX, 1), alius oriente sole (Marc. XVI,
2); quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique fiebat
oriente, id est ad ortum veniente, et fulgorem suum de suae
praesentiae propinquitate jactante. Quam lucem quidam idiotae solis
non esse putaverunt, sed illam esse quae primitus condita est,
antequam Deus quarto die conderet solem.
|
|