XLVII. [Ib. X, 1.]

Et surrexit post Abimelech, qui salvum faceret Israel Thola filius Phua, filius patris fratris ejus, vir Issachar. Filium patrui ejus, dixit filium patris fratris ejus, cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur, filium fratris patris ejus: filius enim erat patrui ejus, sicut evidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est, invenitur. Non ergo quod dictum est patris fratris, ab eo declinatum est quod est in nominativo pater fratris, sed ab eo quod est patris frater, hoc est enim patruus. Nam sive ponatur in nominativo, hic pater fratris, sive ponatur hic patris frater, genitivum facit hujus patris fratris. Verum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech vir Issachar, id est vir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. Quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cujus patrui filius Thola succederet, secundum istam narrationem, ipsi Abimelech? Potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diversis patribus nascerentur, et fratres essent unius matris filii, non unius patris. Solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. Unde et Saül cum esset de tribu Benjamin, dedit filiam suam David homini de tribu Juda (I Reg. XVIII, 27): et sacerdos Joiade , utique homo de tribu Levi, duxit filiam Joram regis, hominis de tribu Juda [II Paral. XXII, 11). Hinc factum est, ut Elizabeth et Mariam cognatas in Evangelio legamus (Luc. I, 36), cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron: ex quo intelligitur de tribu Levi et filiabus Aaron aliquam nupsisse in tribum Juda, unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut Domini caro non solum de regia, verum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.