XLVIII. [Ib. XI, 24.]

Inter caetera quae Jephte mandat per nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit: Nonne quaecumque haereditavit tibi Chamos deus tuus, haec haereditabis; et omnia quaecumque haereditavit Dominus Deus noster a facie vestra, haec haereditabimus? Quod quidam latini sic interpretandum putaverunt, ut dicerent, Nonne quaecumque dedit tibi in haereditatem Chamos deus tuus, haec possidebis? ubi videri potest confirmasse Jephte deum istum, qui vocatur Chamos, potuisse aliquid dare in haereditatem cultoribus suis. Quidam vero sic habent, Nonne quaecumque possedit Chamos deus tuus, haec possidebis? et hoc ita sonat, quasi aliquid potuerit possidere. An forte secundum hoc dictum est, quod sub Angelis constitutae sunt gentes, juxta Canticum Moysi famuli Dei (Deut. XXXII, 8, sec. LXX)? Numquidnam ergo ille angelus, sub quo erant filii Ammon, Chamos appellatus est? Quis hoc audeat affirmare, cum possit intelligi secundum ejus opinionem dictum, quia putabat deum suum hoc possidere, vel in possessionem sibi dedisse? Magis autem iste sensus elucet in iis verbis quae graecus habet, Nonne quaecumque haereditavit tibi Chamos Deus tuus, haec haereditabis? ut in eo quod positum est, tibi, intelligatur ita dictum, ac si diceretur, sicut videbitur tibi. Tibi enim haereditavit qui hoc putas, non quod ille aliquid posset haereditare. Denique in eo quod sequitur, Et omnia quaecumque haereditavit Dominus Deus noster, non dixit, haereditavit nobis, tanquam diceret, sicut nobis videtur; sed, vere haereditavit, a facie vestra; quoniam abstulit ipsis, et his dedit: haec inquit, haereditabimus.