|
De filia Jephte quod eam pater in
holocaustoma obtulit Deo; quoniam in bello voverat, si vicisset, eum
se haulocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod
cum vovisset, vicit; et occurrente sibifilia, quod voverat reddidit:
solet esse magna et ad dijudicandum difficillima quaestio; quibusdam
quid sibi hoc velit nosse cupientibus et pie quaerentibus; quibusdam
vero qui Scripturis his sanctis imperita impietate adversantur, hoc
maxime in crimen vocantibus, quod Legis et Prophetarum Deus etiam
humanis sacrificiis fuerit delectatus. Quorum calumniis sic primitus
respondemus, ut Deum Legis et Prophetarum, atque ut expressius
dicam, Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob nec illa
sacrificia delectaverint, ubi pecorum holocausta offerebantur; sed
quod significativa fuerint et quaedam umbrae futurorum, res ipsas nobis
quae his sacrificiis significabantur, commendare voluisse: fuisse
autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur, nec modo
juberentur, imo prohiberentur offerri, ne vere secundum carnalem
affectum talibus Deum delectari putaremus.
Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit,
merito quaeritur: non quod mortes hominum quandoque moriturorum in hac
causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi qui haec de se fieri
gratanter acciperent, in aeternam remunerationem commendarentur Deo:
sed si hoc verum esset, hoc genus sacrificiorum Deo non displiceret;
displicere autem Deo satis evidenter eadem Scriptura testatur. Nam
cum omnia primogenita sibi dicari, et sua esse voluerit atque
praeceperit; redimi tamen a se voluit primogenita hominum (Exod.
XIII, 2, 12, 13), ne immolandos Deo crederent filios
suos, quos natos primitus suscepissent. Deinde hoc apertius ita
loquitur, quod humana holocausta sic Deus improbet, ut prohibeat,
detestans ea in aliis gentibus, et populo suo praecipiens ne audeat
imitari: Si autem, inquit, exterminaverit Dominus Deus tuus
gentes, in quas tu intras haereditare terram eorum a conspectu tuo, et
haereditabis eos, et habitabis in terra eorum; attende tibi ipsi, ne
exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne
exquiras deos eorum dicens, Quemadmodum faciunt gentes diis suis,
faciam et ego: non facies ita Domino Deo tuo. Abominamenta enim
quae Dominus odit, fecerunt diis suis; quoniam et filios suos et
filias suas comburunt igni diis suis (Deut. XII, 29 31).
Quid evidentius ostendi potest his sanctae Scripturae testimoniis, ut
alia hujuscemodi omittam, quam Deum a quo haec Scriptura humano
generi contributa est, non solum non diligere, verum etiam odisse
talia sacrificia, in quibus homines immolantur? Illa plane diligit et
coronat, cum quisque justus iniquitatem patiens usque ad mortem pro
veritate decertat, vel ab inimicis, quos pro justitia offendit,
occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio
dilectionem. Talem dicit Dominus sanguinem justum, a sanguine Abel
usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35).
Praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis, et sacrificium
seipsum obtulit Deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro justitia
occideretur: hunc imitata martyrum millia usque ad mortem pro veritate
certarunt, et ab inimicis saevientibus immolata sunt; de quibus dicit
Scriptura, Tanquam aurum in fornace probavit illos, et sicut
holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 6). Unde et
Apostolus dicit, Ego enim jam immolor (II Tim. IV, 6).
Sed non sic Jephte de filia fecit holocaustoma Domino; sed sicut
praeceptum fuerat pecora offerri, et prohibitum fuerat homines
immolari. Magis hoc illi simile videtur quod fecit Abraham, quod
Dominus specialiter fieri praecepit (Gen. XXII), non generali
lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandavit, imo etiam
fieri omnino prohibuit. Distat itaque hoc quod Jephte fecit a facto
Abrahae, quoniam ipse jussus obtulit filium: iste autem fecit quod et
Lege vetabatur, et nullo speciali jubebatur imperio. Deinde non
solum in sua Lege postea, verum etiam tunc Deus in ipso Abrahae
filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit; cum patrem
cujus fidem jubendo probaverat, a filii tamen interfectione prohibuit,
ac arietem, quo sacrificium licite secundum veterum congruam temporibus
consuetudinem compleretur, apposuit.
Si autem hoc quemquam movet, quomodo pie crediderit Abraham Deum
sacrificiis talibus delectari, si haec illicite offeruntur Deo; et
ideo putat recte credidisse etiam Jephte quod tale sacrificium Deo
posset esse acceptum: primo consideret aliud esse ultro vovere, aliud
jubenti obtemperare. Non enim, si aliquid praeter morem in domo a
domino institutum servo jubetur, atque id laudabili obedientia facit,
ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. Deinde
habebat quod crederet Abraham, ut propter divinum imperium non
parceret filio, non credens Deum tales victimas libenter accipere,
sed hoc eum propterea jussisse, ut resuscitaret occisum, et hinc
aliquid tanquam Deus sapiens demonstraret. Nam hoc de illo etiam in
Epistola legitur, quae inscribitur ad Hebraeos; et fides ejus, quia
hoc de Deo crediderit, quod posset filium ejus suscitare, laudatur
(Hebr. XI, 17-19). Iste vero et Deo non jubente neque
poscente, et contra legitimum ejus praeceptum, ultro sacrificium vovit
humanum. Sic enim scriptum est: Et vovit Jephte votum Domino, et
dixit: Si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et
erit quicumque exierit de januis domus meae in obviam mihi, in
revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit, Domino offeram eum
halocaustoma.
Non utique his verbis pecus aliquod vovit, quod secundum Legem
holocaustoma posset offerre. Neque enim est aut fuit consuetudinis,
ut redeuntibus cum victoria de bello ducibus pecora occurrerent.
Quantum autem attinet ad multa animalia, canes solent dominis blando
famulatu alludentes currere in obviam: de quibus ille in suo voto
cogitare non posset, ne in injuriam Dei aliquid, non solum
illicitum, verum etiam contemptibile et secundum Legem immundum
vovisse videretur. Nec ait, Quodcumque exierit de januis domus meae
in obviam mihi, offeram illud holocaustoma; sed ait, quicumque
exierit offeram eum: ubi procul dubio nihil aliud quam hominem
cogitavit; non tamen fortasse unicam filiam: quanquam illam in tanta
paterna gloria quis posset anteire, nisi forte uxor? Nam quod non
dixit, quaecumque, sed quicumque exierit de januis domus meae, solet
Scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere: sicut de Abraham
dictum est, Surgens a mortuo (Gen. XXIII, 3); cum ejus
uxor mortua fuisset.
Quia ergo de hoc voto atque facto nihil videtur Scriptura judicasse,
sicut de Abraham, quando filium jussus obtulit, apertissime
judicavit; sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus judicandum,
quemadmodum de facto Judae filii Jacob, quando ad nurum quidem suam
nesciens intravit, verum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia
meretricem putavit (Id. XXXVIII, 15), neque approbavit
hoc Scriptura, neque reprobavit, sed justitia et lege Dei consulta
aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Jephte facto in
neutram partem sententiam Scriptura Dei protulit, ut noster
intellectus in judicando exerceretur, possemus jam dicere Deo
displicuisse tale votum, et ad illam perductum esse vindictam, ut
patri potissimum filia unica occurreret; quod si sperasset atque
voluisset , non continuo, ut eam vidit, scidisset vestimenta sua, et
dixisset, Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta es
in oculis meis. Deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data
filiae suae Dominus ab unicae charissimae nece cum eum non
prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod voverat
seipsum percuteret orbitate gravissima, Deum autem nequaquam hominis
immolatione placaret: et ideo hujuscemodi patri poenam fuisse
retributam, ne impunitum talis voti relinqueretur exemplum, ut aut
magnum aliquid se vovere Deo putarent homines, cum victimas humanas
voverent, et, quod est horribilius, filiorum; aut non vera, sed
potius simulata eadem vota essent, cum velut exemplo Abrahae sperarent
qui vovissent, Deum prohibiturum talia vota compleri.
Possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos
praecipue divinarum Scripturarum testimonia retardarent; ut hanc rem
gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam,
diligentius quantum Dominus adjuvat, et cautius perscrutemur, ne in
ullam partem judicium temerarium proferamus. Unum, quod in Epistola
ad Hebraeos iste Jephte inter tales commemoratur, ut eum culpare
vereamur, ubi sic scriptum est: Et quid adhuc dicam? Deficit enim
me tempus enarrandi de Gedeon, Barac, Samson, et Jephte, et
David, et Samuel, et Prophetis; qui per fidem vicerunt regna,
operantes justitiam consecuti sunt promissiones (Hebr. XI,
32). Alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale voverit
et impleverit votum, praemisit Scriptura dicens, Et factus est super
Jephte Spiritus Domini, et perrexit Galaad et Manasse, et
transiit speculam Galaad, et de specula Galaad ad trans filios
Ammon, et votum vovit Jephte Domino, et caetera ad hoc ipsum votum
pertinentia; ut omnia quae deinceps facta sunt, tanquam opera
Spiritus Domini, qui super eum factus est, intelligenda videantur.
Ista testimonia nos compellunt quaerere potius cur factum sit, quam
facile improbare quod factum est.
Sed primo illud quod ex Epistola quae ad Hebraeos est, commemoravi,
inter illos laudabiles viros qui ibidem recoluntur, non solum est
Jephte, verum etiam Gedeon, de quo similiter Scriptura dicit,
Spiritus Domini confortavit Gedeon (Judic. VI, 34): et
tamen ejus factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud, et
fornicatus est post illud omnis Israel, et factum est domui Gedeon in
scandalum (Id. VIII, 27), non solum laudare non possumus;
verum etiam quia Scriptura hic apertissime judicavit, reprobare minime
dubitamus: nec tamen ex hoc ulla fit injuria Spiritui Domini, qui
eum confortavit, ut hostes populi ejus tanta facilitate superaret.
Cur ergo inter illos commemoratur, qui per fidem vicerunt regna,
operantes justitiam; nisi quia sancta Scriptura, quorum fidem atque
justitiam veraciter laudat, non hinc impeditur eorum etiam peccata, si
qua novit, et oportere judicat, notare veraciter? Nam et in eo quod
idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est, tentavit in
vellere (Id. VI, 39), nescio utrum non fuerit transgressus
praeceptum quod scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum
(Deut. VI, 16): verumtamen etiam in ejus tentatione Dominus
quod praenuntiare volebat ostendit; in compluto scilicet vellere et
area tota circumquaque sicca, figurare primum populum Israel, ubi
erant sancti cum gratia coelesti, tanquam pluvia spirituali; et postea
compluta area sicco vellere, figurare Ecclesiam toto orbe diffusam,
habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto coelestem
gratiam, illo priore populo velut ab ejusdem gratiae rore alienato
atque siccato. Nec tamen frustra inter fideles et operantes
justitiam, propter bonam fidelemque vitam, in qua eum credendum est
esse defunctum, tale in Epistola ad Hebraeos meruit testimonium.
Utrum autem quia posteaquam dictum est, Factus est super Jephte
Spiritus Domini, ea secuta sunt, ut votum illud voveret, atque
hostes vinceret, et quod voverat redderet, Spiritui Domini omnia
deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tanquam id
Dominus sicut Abrahae fieri jusserit, non facile dixerim; cum utique
de Gedeon possit haec afferri differentia, quia post peccatum quod
fecit, quando fecit ephud post quod universus populus fornicatus est,
nulla est ejus commemorata prosperitas: postea vero quam Jephte votum
vovit, illa est insignis ejus victoria consecuta, propter quam
adipiscendam voverat, et qua adepta quod voverat solvit. Rursus enim
considerandum est, quia Gedeon, etsi non posteaquam fecit ephud,
tamen posteaquam tentavit Dominum, quod utique peccatum est, magna
strage hostibus caesis atque superatis populo acquisivit salutem. Sic
enim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum, Non irascatur
indignatio tua in me, et loquar adhuc semel, et tentabo adhuc semel in
vellere, et caetera. Iram quippe Dei metuebat, quia noverat
tentando se peccare, quod Deus in Lege sua manifestissime prohibet.
Hoc tamen peccatum ejus et mirabilis signi evidentia et magna victoriae
prosperitas liberationisque populi consecuta est. Jam enim Deus
statuerat afflicto populo subvenire, atque hujus ducis, quem ad hoc
opus assumpserat, utebatur animo non solum fideli et pio, verum etiam
subdeficiente et delinquente, et ad praenuntianda quae volebat, et
complenda quae dixerat.
Non enim per istos tantum, qui etiamsi peccaverunt, inter justos
tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saülem omni modo reprobatum,
multa Deus populo suo praestitit, in quem insilivit etiam Spiritus
Dei, et prophetavit; non cum juste ageret, sed cum in virum sanctum
David innocentemque saeviret (I Reg. XIX, 20-23). Agit
enim Spiritus Domini et per bonos et per malos, et per scientes et
per nescientes, quod agendum novit, et statuit: qui etiam per
Caipham acerrimum Domini persecutorem, nescientem quid dixerit,
insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente
(Joan. XI, 49-51). Quis enim egit nisi Spiritus Domini,
curans praenuntiare ventura, ut judici Gedeon tentare volenti
Dominum, et non credenti quod ei fuerat per manum ejus de salute
populi jam locutus, hoc potissimum de vellere prius compluto,
postmodum sicco, et de area primum sicca, postea rigata veniret in
mentem? Ut quod subdefecit a fide, infirmitati ejus delictoque
deputetur; quod vero etiam tali ejus animo ad hoc quod generi humano
significari oportebat usus est Deus, ad ejus intelligatur
misericordiam et mirabilem providentiam pertinere.
Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex
revelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur; nec
defecisse a fide; et quod ei jam promiserat Dominus credidisse; sed
actione prophetica in vellere voluisse tentare, atque ita illius
tentationem fuisse inculpabilem, sicut dolum Jacob (Gen.
XXVII, 15, 16); et illud quod Domino ait, Non irascatur
indignatio tua in me, non ideo dixisse quod iram ejus timeret, sed
quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae Spiritu ejus
dictante facienda esse tanquam propheta sentiret: dicat ut videtur,
dum modo illud quod de facto ephud Scriptura ipsa culpavit, quodlibet
significet, non audeat excusare a peccato. Nam et illud quod trecenti
viri ad signum crucis ipso numero pertinentes, hydrias fictiles
acceperunt, eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis
fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem
terruerunt (Judic. VII, 16-22), tanquam ex suo arbitrio
videtur fecisse Gedeon; non enim Scriptura dicit Dominum admonuisse
ut hoc faceret: et tamen tam grande signum quis ejus animo atque
consilio faciendum, nisi Dominus, inspiravit? Qui praefiguravit
sanctos suos thesaurum evangelici luminis in vasis fictilibus
habituros, sicut Apostolus dicit, Habemus autem thesaurum istum in
vasis fictilibus (II Cor. IV, 7): quibus in passione martyrii
tanquam vasculis fractis, major eorum gloriae fulgor emicuit, quae
impios evangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi
claritate superavit.
Seu ergo per scientes, seu per nescientes, praefigurationem
praedicationemque futurorum Spiritus Domini propheticis temporibus
operatus est: nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata;
quia et Deus, qui et malis nostris bene uti novit, etiam ipsis eorum
peccatis usus est ad significanda quae voluit. Proinde si propterea
peccatum non fuit, sive cujuslibet necis humanae, sive etiam
parricidale sacrificium vel vovere, vel reddere, quia magnum aliquid
et spirituale significavit; frustra Deus talia prohibuit, et se
odisse testatus est; quoniam et illa quae fieri jussit, utique ad
aliquam significationem rerum spiritualium magnarumque referuntur. Cur
ergo illa prohiberet, quandoquidem poterant propter eamdem rerum
earumdem significationem, propter quam et ista licite fiebant,
nihilominus licite fieri; nisi quia nec tale aliquid significantia
quale expedit credere, humana Deo sacrificia placuerunt, quando non
pro justitia quisque ab inimicis, quia recte vivere voluit aut peccare
noluit, interimitur, sed homo ab homine tanquam electa hostia more
pecoris immolatur?
Quid si, ait aliquis, quoniam pecorum victimae jam eo ipso quo
fuerant usitatae, quamvis et ipsae a recte intelligentibus ad
significationem spiritualium referrentur, minus tamen faciebant
intentos ad magnum sacramentum Christi et Ecclesiae requirendum;
propterea Deus re insigni et inopinata volens quasi dormientes hominum
animos excitare, eo magis quo talia sibi sacrificia offerri vetuerat,
curavit sibi ejusmodi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam
gigneret quaestionem, et magna quaestio ad perscrutandum magnum
mysterium studium piae mentis erigeret, pie vero scrutans mens hominis
altitudinem prophetiae, velut hamo piscem Dominum Christum de
profundo Scripturarum levaret? Huic nos rationi et considerationi non
obsistimus. Sed alia quaestio est de animo voventis, alia de
providentia Dei qualicumque animo ejus optime utentis. Quamobrem si
Spiritus Domini qui factus est super Jephte, ut hoc voveret omnino
praecepit, quod quidem Scriptura non aperuit; tamen si hoc ille
praecepit, cujus non licet jussa contemnere, non solum insipientia
culpanda non est, verum etiam laudanda obedientia est. Hoc enim,
etiamsi se homo ipse interimat, quod utique humana voluntate atque
consilio facere nefas est, profecto intelligendum est obedienter fieri
potius quam sceleste, si divinitus jussum est: de qua quaestione satis
in primo libro de Civitate Dei disputavimus (De Civit. Dei,
lib. 1, c. 21). Si autem Jephte humanum secutus errorem,
humanum sacrificium vovendum putavit, ejus quidem peccatum de unica
filia jure punitum est, quod etiam ipse verbis suis satis videtur
ostendere, ubi ait, Heu me, filia mea, impedisti me; in
offendiculum facta es in oculis meis; discissis etiam vestimentis
suis. Verumtamen etiam hic ejus error habet aliquam laudem fidei, qua
Deum timuit, ut quod voverat redderet, nec divini in se judicii
sententiam declinavit; sive sperans Deum prohibiturum, sicut fecit
Abrahae, sive ejus voluntatem etiam non prohibentis intellectam facere
potius quam contemnere statuens.
Quanquam et hic merito quaeri potest utrum verius intelligitur hoc
Deum nolle fieri, et in eo potius Deo, si non fieret, obediretur,
quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione
monstraverat. Verumtamen si propterea Jephte non faceret, sibi
potius in unica pepercisse, quam Dei voluntatem secutus esse
videretur. Magis ergo intellexit in eo quod ei filia occurrit,
ultorem Deum, justaeque poenae se fideliter subdidit, timens
saeviorem tanquam de tergiversatione vindictam. Credebat enim etiam
bonae et virginis animam filiae bene recipi, quod non seipsa voverat
immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei
fuerat secuta judicium. Mors enim sicut nec sibi a quoquam sponte nec
cuiquam sponte inferenda est; ita Deo jubente recusanda non est,
cujus constitutione quocumque temporis obeunda est: nec quisquam qui
eam perpeti detrectat, ut omnino evitetur, sed tantummodo ut
differatur, laborat . Haec autem festinantibus nobis de praedicta
quaestione satis esse utcumque discussa pro hac quidem parte visa sunt.
Nunc jam quid Spiritus Domini, sive per nescientem Jephte sive per
scientem, sive per ejus imprudentiam sive per obedientiam, sive per
offensionem sive per fidem, in hac re gesta praefiguraverit, quantum
Deus adjuvat, requiramus, breviterque pendamus. Admonet enim nos et
urget quodam modo iste sanctarum Scripturarum locus cogitare quemdam
potentem virtute. Talis enim dicitur Jephte, quod nomen
interpretatur Aperiens. Dominus autem Christus, sicut indicat
Evangelium discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent
Scripturas (Luc. XXIV, 45, 27). Hunc Jephte fratres
ejus reprobaverunt, et de paterna domo expulerunt, objicientes ei quod
esset filius fornicariae, tanquam ipsi essent de uxore legitima nati.
Hoc etiam egerunt adversus Dominum principes sacerdotum et Scribae et
Pharisaei, qui de Legis observatione gloriari videbantur, tanquam
ille solveret Legem, et ideo veluti non esset legitimus filius. Et
quanquam de sancta quidem Virgine corpus assumpserat, quod fidelibus
notum est; tamen ejus mater, quantum ad gentem pertinet, etiam illa
Judaica synagoga dici potest. Revolvat qui voluerit propheticos
Libros, et videat quoties et quanta verbi severitate atque
indignatione Domini, illa gens velut impudica mulier de suis
fornicationibus arguatur. Unde est etiam illud in hoc libro
recentissimum, vel cum post ephud quod fecit Gedeon, omnis Israel
legitur fornicatus, vel quod abierunt post deos gentium quibus erant
circumdati. Unde in illos divina ira commota est, ut per annos decem
et octo contererentur a filiis Ammon (Judic. VIII, 27, et
X, 6-8). Sed numquid non ex eadem gente Israel etiam illi nati
erant sacerdotes, et Scribae, et Pharisaei, quos in eis diximus
fuisse praefiguratos, qui Jephte, tanquam isti Dominum Christum,
veluti non legitimum filium persecuti expulerunt? Sed in eo similitudo
adumbrata est, quod isti, ut dixi, veluti Legis observatores, eum
qui contra praecepta Legis facere videbatur, tanquam legitimi non
legitimum, jure sibi visi sunt ejecisse. Secundum hoc enim plebs illa
dicta est fornicari, quod Legis praecepta non servans, tanquam viro
non exhibebat fidem.
Sic autem scriptum est de Jephte, Et creverunt filii uxoris, et
ejecerunt Jephte. Verbum quod positum est, creverunt, significat in
figura, praevaluerunt: quod in Judaeis impletum est, qui
praevaluerunt infirmitati Christi, quia ita voluit, ut ab eis quae
oportebat passione perferret; sicut hoc idem significans Jacob
praevaluit angelo, cum quo ut idipsum portenderet luctabatur (Gen.
XXXII, 24-28). Dixerunt ergo ad Jephte, Non
haereditabis in domo patris nostri, quoniam filius mulieris fornicariae
tu. Tanquam dicerent quod Evangelium loquitur, Non est iste homo a
Deo, qui sic solvit sabbatum (Joan. IX, 16): se autem velut
jactantes legitimos filios Domino dixerunt, Nos ex fornicatione non
sumus nati; unum patrem habemus Deum (Id. VIII, 41). Et
fugit Jephte a facie fratrum suorum, et habitavit in terra Tob.
Fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos
saevientes latuit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Fugit, quoniam morientis
infirmitatem viderunt, virtutem autem resurgentis non viderunt.
Habitavit autem in terra bona, vel, ut expressius dicamus, opima.
Quod enim graece AGATON, hoc latine opimum dicitur: id autem
interpretatur Tob. Ubi mihi videtur intelligenda ejus a mortuis
resurrectio. Nam quae terra magis opima, quam terrenum corpus
excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum?
Quod autem dicitur de Jephte, quia posteaquam fugiens a facie fratrum
suorum habitavit in terra Tob, colligebantur ad eum viri latrones, et
obambulabant cum ipso; quanquam et ante passionem objectum fuerit
Domino, quod cum publicanis et peccatoribus manducaret, quando
respondit, non esse necessarium sanis medicum, sed aegrotis (Matth.
IX, 11, 12); et inter iniquos deputatus est (Isai.
LIII, 12), quando inter latrones crucifixus est, et unum ex
eis de cruce in paradisum transtulit (Luc. XXIII, 33,
43): tamen posteaquam resurrexit, et esse coepit, secundum id quod
supra exposuimus, in terra Tob, collecti sunt ad illum scelerati
homines propter remissionem peccatorum; qui cum illo ambulabant, quia
secundum ejus praecepta vivebant. Neque hoc fieri desinit usque nunc,
et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut justificet impios qui
ad eum convertuntur, et discant iniqui vias ejus (Psal. L,
15).
Jam illud, quod hi qui abjecerant Jephte (erat enim Galaadites),
conversi sunt ad eum, et quaesiverunt eum, per quem liberarentur ab
inimicis suis; quam clara praefiguratione significat, quod hi qui
abjecerunt Christum, ad eum rursus conversi, in illo reperiunt
salutem! sive illi intelligantur quos Petrus apostolus cum de ipso
scelere arguisset, sicut in Actibus Apostolorum legitur, et hortatus
esset ut ad eum converterentur, quem fuerant persecuti, compuncti sunt
corde, et ab illo quem a se alienaverant, desideraverunt salutem
(quid est autem liberari ab inimicis, nisi a peccatis? sic enim illis
ait, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine
Domini Jesu Christi; et remittentur vobis peccata vestra (Act.
II, 22-38): sive illa potius significetur, quae in fine
speratur vocatio gentis Israel. Magis quippe ipsa videtur apparere in
eo quod dicitur, Et factum est post dies: quod utique post tempus
significat; et per hoc insinuat non illud intelligendum quod recenti
Domini passione est, sed quod postea futurum est. Quo videtur etiam
id pertinere, quod seniores Galaad venerunt ad Jephte, ut per
aetatem senilem posteriora et novissima tempora accipienda sint.
Interpretatur autem Galaad Abjiciens, sive Revelatio. Quorum
utrumque satis apte huic rei congruit; quia primo Dominum Christum
abjecerunt, eisque postea revelabitur.
Quod vero contra filios Ammon dux quaerebatur Jephte, quibus victis
liberarentur, qui eo duce adversus illos bellare cupiebant, quoniam
interpretatur Ammon Filius populi mei, sive Populus moeroris;
profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente
perseverantes in infidelitate praedicti sunt; aut omnino omnes gehennae
praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium (Matth.
XXV, 30), tanquam populo moeroris. Quanquam populus moeroris,
etiam diabolus et angeli ejus non inconvenienter intelliguntur; sive
quia aeternam miseriam eis quos decipiunt acquirunt; sive quia et ipsi
aeternae miseriae deputati sunt.
Eleganter sane, ad exprimendam multo evidentius prophetiam, Jephte
respondit senioribus Galaad: Nonne vos odio habuistis me, et
ejecistis me de domo patris mei, et emisistis me a vobis? et quid est
quod venistis, quando tribulati estis? Tale aliquid figuratum est in
Joseph, quem fratres vendentes abjecerunt (Gen. XXXVII,
28); et cum fame tribularentur, ad ejus opem misericordiamque
conversi sunt (Id. XLII-XLIV). Hic vero multo amplius
elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui
ejecerunt Jephte, ad eum venerunt; sed Galaad seniores pro universo
illo populo eidem supplicantes. Sicut eadem gens dicitur Israel,
sive in eis qui tunc fuerunt, Christumque reprobaverunt, sive in eis
qui ad ejus opem postea reversi sunt. Populo enim dicitur inimico,
sive in majoribus sive in posteris suis longa odia trahenti atque
servanti, tandemque converso in eis qui tunc convertendi sunt, Nonne
vos odio habuistis me, et ejecistis me de domo patris mei? Hoc enim
eis visum est qui persecuti sunt, quod ejecerunt Christum de domo
David, in qua regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).
Et dixerunt seniores Galaad ad Jephte: Non sic modo venimus ad te.
Tanquam dicerent Judaei conversi ad Christum: Tunc venimus ut
persequeremur, modo venimus ut sequamur. Profitentur etiam adversus
inimicos eum futurum sibi caput. Respondet ille, si eorum vicerit
inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id
Israelitae voluissent. Respondit quippe illis: Princeps vester
Dominus erit (Judic. VIII, 22, 23). Rex enim nomine
principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore
Judicum. Coeperunt autem habere Saülem (I Reg. X, 1) et
deinceps successores ejus alios, qui in libris Regnorum leguntur.
Nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem,
si hoc eis placuerit (Deut. XVII, 14), non ibi rex, sed
princeps appellatur. Sed quia iste Jephte illum figurabat, qui verus
est rex, quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci ejus affixus
est, quem Pilatus delere vel emendare non ausus est (Joan. XIX,
19-22); ideo credendum est esse dictum, Ero vobis in
principem. Illi autem dixerant, Eris nobis in caput: quoniam caput
viri Christus (I Cor. XI, 3), et ipse est caput corporis
Ecclesiae (Ephes. V, 23). Denique posteaquam eos liberavit
Jephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut
intelligeremus, illud quod dictum est, ad prophetiam potius
pertinuisse de Christo, quam ad ipsum proprie Jephte, de quo
Scriptura narrationem ita concludit: Et judicavit Jephte Israel sex
annis, et mortuus est Jephte Galaadites, et sepultus est in civitate
sua Galaad (Judic. XII, 7). Judicavit ergo Israel sicut
caeteri Judices: non ibi regnavit ut princeps, sicut hi qui Regnorum
voluminibus continentur.
Jamvero quod posteaquam eis idem Jephte dux constitutus est, misit
nuntios ad hostes prius pacis verba portantes, illud ostenditur quod
ait Apostolus, in quo Christus loquebatur: Si fieri potest, quod
ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII,
18). Verba porro ipsa quae mandavit Jephte, omnia pertractare
nimis longum est, festinantibus nobis: videntur tamen mihi sic
intelligenda, quantum attinet ad significationem futurorum, ut in eis
advertatur doctrina Christi, admonens nos quemadmodum sit ambulandum,
hoc est, vivendum inter eos qui non secundum propositum vocati sunt.
Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).
Jamvero quod cum esset debellaturus inimicos, factus est super eum
Spiritus Domini, significatur Spiritus sanctus impertitus membris
Christi.
Quod autem pertransiit Galaad et Manasse, et transiit speculam
Galaad, et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia
significantur membra Christi ad victoriam de inimicis reportandam.
Galaad quippe interpretatur Abjiciens, Manasse Necessitas.
Transeundi sunt ergo a proficientibus abjicientes, id est
contemnentes: transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui
proficit contemnentes, cedat terrentibus. Transeunda etiam specula
Galaad, quoniam Galaad etiam Revelatio interpretatur. Est autem
specula altitudo ad prospiciendum, vel despiciendum, id est desuper
aspiciendum. Specula itaque Galaad congruenter mihi videtur
significare superbiam revelationis: unde dicit Apostolus, Et in
magnitudine revelationum ne extollar (II Cor. XII, 7). Ergo
et ipsa transeunda est, id est, non est in ea manendum propter cadendi
periculum. His pertransitis, facile superantur inimici: quod
significat dicendo, Et ab specula Galaad transiit ad filios Ammon,
de quibus inimicis jam supra dictum est.
Et vovit Jephte votum, et dixit: Si traditione tradideris mihi
filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de januis domus
meae in obviam mihi in revertendo me in pace a filiis Ammon, et erit
Domino, et offeram eum holocaustoma. Quemlibet in hoc loco
cogitaverit Jephte secundum cogitationem humanam, non videtur unicam
filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret
occurrisse, Heu me, filia mea, impedisti me; in offendiculum facta
es in oculis meis. Impedisti enim ita dictum est, tanquam ad hoc se
impeditum indicaverit, ne illud quod cogitarat impleret. Sed quem
potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat?
An conjugem cogitavit, et ut hoc fieret Deus noluit, et ut non
relinqueret impunitum, ne quis deinceps id auderet; et ut magna
providentia, ex hoc quoque ipso quod accidit, sacramentum Ecclesiae
figuraret? Ex utroque igitur prophetia coaptata est; et ex eo quod
vovens cogitavit, et ex eo quod nolenti contigit. Si enim conjugem
cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Propterea relinquet homo
patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne
una. Sacramentum hoc magnum est, inquit Apostolus, ego autem dico
in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Sed quia
hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius
occurrit, et inulta non remansit prohibitum sacrificium voventis
audacia, et virginitas Ecclesiae figurata est. Nec abhorret a vero,
quod filiae nomine eadem significatur Ecclesia: nam cujus alterius
typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam
sanatae, ait Dominus, Filia, fides tua te salvam fecit; vade in
pace (Matth. IX, 20-22)? Et certe, unde nullus ambigit,
discipulos suos ipse sponsi filios appellavit, se apertissime indicans
sponsum: Non possunt, inquit, jejunare filii sponsi, quamdiu cum
illis est sponsus; venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et
tunc jejunabunt (Ibid., 15). Holocaustoma ergo erit Ecclesia,
quam virginem castam beatus Apostolus appellat (II Cor. XI,
2), quando in resurrectione mortuorum fiet in universa, quod
scriptum est, Absorpta est mors in victoriam. Tunc tradet regnum
Deo et Patri (I Cor. XV, 54, 24). Quod regnum ipsa
Ecclesia est, rex ipse cujus figuram vovens ille gestabat. Sed
quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo
sexaginta dierum a virginitate dilatio postulata est. Ex omnibus
quippe aetatibus Ecclesia congregatur. Quarum prima est, ab Adam
usque ad diluvium: secunda a diluvio, id est, a Noe usque ad
Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad
transmigrationem in Babyloniam: quinta ab hac transmigratione usque ad
Virginis partum: sexta inde usque in hujus saeculi finem. Per quas
sex aetates tanquam per sexaginta dies flevit sancta virgo Ecclesia
virginalia sua: quia licet virginalia, tamen fuerant peccata
deflenda; propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie
dicit, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Eosdem
autem sexaginta dies, duos menses maluit appellare, quantum existimo,
propter duos homines; unum per quem mors, alterum per quem resurrectio
mortuorum; propter quos etiam duo Testamenta dicuntur.
Quod vero factum est in praeceptum in Israel, ex diebus in dies
conveniebant lamentari filiam Jephte Galaaditem, quatuor dies in
anno: non puto significare aliquid post impletum holocaustoma, quod
erit in vitam aeternam; sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus
erant beati lugentes. Quatriduo autem figurata est ejus universitas,
propter quatuor partes orbis, per quas longe lateque diffusa est. Ad
historiae vero proprietatem, non arbitror hoc decrevisse Israelitas,
nisi quia intelligebant in ea re judicium Dei magis ad percutiendum
patrem fuisse depromptum, ne tale vovere sacrificium deinceps ullus
auderet. Nam quare luctus et lamentatio decerneretur, si votum illud
laetitiae fuit?
Si autem et illud, quod populus Ephraem postea ab eodem Jephte
debellatus est, ad judicium Dei, quod erit in fine, referendum est,
sicut ipse Dominus dicit, Eos qui noluerunt me regnare sibi,
adducite et interficite coram me (Luc. XIX, 27); nec ibi
quadraginta duo millia, quae ceciderunt, vacanti numero commemorata
sunt (Judic. XII, 4, 6). Sicut enim illi duo menses propter
sexaginta dies senarium numerum sex aetatum significant: ita et ibi
sexies septenarius ductus hoc idem figurat, quantum ad sex aetates
saeculi pertinet; sexies enim septem quadraginta duo sunt. Nec
frustra et ipse Jephte sex annis populum judicavit.
|
|