|
Et non haereditavit Judas Gazam et
finem ejus, et Ascalonem et finem ejus, et Accaron et finem ejus,
et Azotum et adjacentia ejus. Et erat Dominus cum Juda, et
haereditavit montem, quoniam non potuit haereditare inhabitantes in
valle, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei ferrei. Quod
in libro Jesu Nave, cum illum locum tractarem, ubi scriptum est,
Et dedit Dominus Israeli omnem terram, cum multas ejus partes nondum
possiderent, dixi ita posse intelligi omnem terram datam, quia ea quae
data non est in possessionem, data est in quamdam exercitationis
utilitatem (Quaest. in Josue, quaest. 21): hoc multo
evidentius hic apparet, quandoquidem commemorantur civitates quas non
haereditavit Judas, et dicitur, Et erat Dominus cum Juda, et
haereditavit montem, quoniam non potuerunt haereditare inhabitantes in
valle. Quis enim non intelligat etiam hoc ipsum ad id pertinuisse,
quod erat Dominus cum Juda, ne totum repente obtinendo extolleretur?
Quod enim adjungit, quoniam Rechab obstitit eis, et currus erant ei
ferrei; quos currus timuerit, dictum est, non Dominus qui erat in
Juda, sed ipse Judas: cur autem timuerit, cum quo Dominus erat,
si quaeritur, hoc est quod prudenter intelligendum est, refringere
Deum propitium etiam in cordibus suorum nimiae prosperitatis excessus,
ut in usum eorum convertat inimicos, non solum quando vincuntur
inimici, sed etiam quando metuuntur; illud ad commendandam largitatem
suam, illud ad eorum reprimendam elationem. Nam utique inimicus
sanctorum est angelus satanae; quem tamen sibi datum colaphizantem
dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur (II
Cor. XII, 7).
|
|