L. Ib. XIII, 4.]

Quaeri potest quomodo dixerit angelus ad matrem Samson, cum annuntiaret ei filium futurum, quia sterilis erat, Et nunc observa, et non bibas vinum et siceram, non manduces omne immundum. Quid est enim immundum? nisi forte dissolutio disciplinae, quae esse coeperat in Israel, etiam ad ea manducanda eos labefecerat, quae prohibuerat Deus in generibus animalium (Deut. XIV, 3-19). Cur enim non credatur etiam hoc eos multo proclivius facere potuisse, qui etiam ad cultum idolorum transgrediebantur?