LI. [Ib. XIII, 6.]

Quod mater Samson viro suo indicans quemadmodum illi angelus annuntiaverit filium futurum, dixit, Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum non annuntiavit mihi, quaeri potest utrum verum dixerit; quoniam hoc non legitur, cum ei angelus loqueretur. Sed intelligendum est hoc ibi Scripturam tacuisse, hic autem commemorasse quod ibi tacuerat. Illud etiam quod non ait, Interrogavi eum quid vocaretur, et nomen suum non annuntiavit mihi, sed ait, Interrogavi unde esset; videtur inconsequens quod addidit, et nomen suum non annuntiavit mihi. Non enim nomen ejus interrogaverat, cum quaereret unde esset, sed locum vel civitatem, cum hominem putaret. Nam et hominem Dei eum appellavit, specie tamen vel habitu angelo similem, hoc est, quia tam praeclarum vidit, sicut ipsa narravit. Sed si ita distinguatur, Et interrogabam eum unde esset, et nomen suum, ut subaudiatur, interrogabam eum, et postea inferatur, non annuntiavit mihi, non habet quaestionem: ad utrumque enim referri potest, quod ait, non annuntiavit mihi, id est, nec unde esset, nec nomen suum.