LII. [Ib. XIII, 7, 5.]

Item quod ait eadem mulier, dictum sibi esse ab angelo, quoniam Nazaraeus Dei erit puer a ventre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. Et quod legitur dictum, Ipse incipiet salvum facere Israel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. Itaque et aliquid non dixit, quod audivit; et tamen nihil credenda est dixisse quod non audivit: sed Scripturam potius non omnia verba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. Ideo autem dictum est, a ventre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in Lege, ad tempus qui votum habebant, secundum ea quae Scriptura per Moysen praeceperat (Num. VI, 2-21). Unde est hoc, quod huic jussum est ut ferrum non ascenderet in caput ejus, et vinum et siceram non biberet. Hoc enim tota vita sua observavit Samson, quod illi qui vocati sunt Nazaraei certis diebus observabant, voventes votumque reddentes.