|
Quod dicit
Scriptura, Quoniam ignoravit Manue quia angelus Dei est,
manifestum est etiam ejus uxorem hominem credidisse. Quod ergo ei
dixit, Vim faciamus tibi nunc, et faciamus in conspectu tuo haedum
caprarum, tanquam hominem invitavit, sed ita ut hoc cum illo
epularetur, quod sacrificium fecisset. Nam facere haedum caprarum non
solet dici, nisi cum fit sacrificium. Denique et ille ita respondit,
Si vim feceris mihi, non manducabo de panibus tuis; ubi ostendit se
fuisse ad epulas invitatum. Deinde addidit, Et si feceris
holocaustum, Domino offeres illud. Utique ideo dixit, Si feceris
holocaustum, quia ille dixerat, Faciamus in conspectu tuo haedum
caprarum. Non autem omne sacrificium holocaustum erat; nam de
holocausto non manducabatur, quia totum incendebatur, et ideo
vocabatur holocaustum. Sed angelus etiam non manducaturus,
holocaustum potius fieri admonuit, non tamen sibi, sed Domino:
propter hoc maxime, quia gens Israel illo tempore consueverat,
quibuslibet diis falsis sacrificare; unde et tunc offenderat Deum, ut
traderetur inimicis per quadraginta annos.
|
|