LIV. [Ib. XIII, 16-23.]

Quid sibi vult, quod posteaquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, qui cum eis loquebatur, dixit idem Manue uxori suae, Morte moriemur, quoniam Deum vidimus; ex illa scilicet Legis sententia, ubi scriptum est, Nemo potest faciem meam videre et vivere (Exod. XXXIII, 20)? Opinabantur ergo ut homines, Deum se vidisse, tanto utique miraculo facto, quod in igni sacrificii stetit, qui cum illis prius quasi homo loquebatur. Sed Deum in angelo, an Deum ipsum angelum appellabant? Sic enim scriptum est: Et sumpsit Manue haedum caprarum, et sacrificium; et obtulit super petram Domino mirabilia facienti; et Manue et uxor ejus exspectabant. Et factum est dum ascenderet flamma desuper altare ad coelum, et ascendit angelus Domini in flamma. Et Manue uxorque illius exspectabant; et ceciderunt super faciem suam super terram. Et non apposuit ultra angelus Domini apparere ad Manue et ad uxorem ejus. Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est; et dixit Manue ad uxorem suam, Morte moriemur, quoniam Deum vidimus. In his ergo verbis quia non dixit, Morte moriemur, quoniam angelum Domini vidimus, sed, Deum vidimus, oritur quaestio, utrum in angelo intelligebant Deum, an eumdem angelum Deum vocabant. Illud enim tertium, quod Deum putaverant qui erat angelus, dici non potest, apertissime dicente Scriptura, Tunc cognovit Manue quoniam angelus Domini est. Sed unde metuebat mortem? Non enim Scriptura in Exodo dixerat, Nemo videt faciem angeli, et vivet, sed, faciem meam dixit, cum Deus loqueretur. An et in hoc ipso quod in angeli praesentia Deum cognoverat Manue, ita perturbatus est, ut mortem timeret? Quod autem illi uxor sua respondit, Si vellet Dominus mortificare nos, non accepisset de manu nostra holocaustoma et sacrificium, nec illuminasset nos omnia haec; sed nec audita fecisset nobis haec: utrum ipsum angelum crediderunt accepisse sacrificium, quia viderunt eum in altaris flamma stetisse? an per hoc intellexerunt accepisse Dominum, quia hoc fecit angelus, ut se ostenderet angelum? Quodlibet autem horum sit, jam tamen angelus dixerat, Si autem facis holocaustum, Domino offer illud; hoc est, non mihi, sed Domino. Quod ergo stetit angelus in altaris flamma, magis significasse intelligendus est illum magni consilii Angelum in forma servi (Isai. IX, 6), hoc est, in homine quem suscepturus erat, non accepturum sacrificium; sed ipsum sacrificium futurum.