|
Quid est quod dictum est, quod
percussit alienigenas Samson tibiam super femur? Quis enim habet
tibiam super femur, cum tibia deorsum versus non sit, nisi a genu
usque ad talum? Deinde si locum corporis significaret, ubi eos
vulneravit, numquidnam omnes quos percussit, in uno corporis loco
fuerant vulnerati? Quod si esset credibile, possemus forsitan
suspicari eum pugnasse tibia alicujus animalis tanquam fuste, et ea
illos super femur percussisse: sicut de illo scriptum est, quod
maxilla asini mille occiderit. Sed neque illud, ut dixi, credibile
est, quod pugnans unum tantum locum observaverit ubi eos percuteret:
et non ait Scriptura, Percussit eos tibia super femur, sed tibiam
super femur. Nimirum ergo inusitata locutio facit obscuritatem. Ita
enim dictum est, ac si diceretur, Percussit eos valde mirabiliter,
id est, ut admirando stupentes tibiam super femur ponerent; tibiam
scilicet unius pedis super femur alterius, sicut solent sedere, qui
mirando stupent. Tanquam si diceretur, Percussit eos manum ad
maxillam; id est, tanta caede, ut manum ad maxillam; tristi
admiratione ponerent. Hunc sensum ita se habere etiam interpretatio
quae est ex hebraeo, satis edocet nam ita legitur, Percussit eos
ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Tale est
enim, ac si diceret, tibiam femori imponerent; quoniam sura utique
retrorsus cum tibia est.
|
|